Latin Vulgate (Clementine)
< previous   2nd Book Of Kings (2 Samuel)   next >
< previous   Chapter 9   next >
01 02 03 04 05 06 07 08 09 10 11 12 13 14 15 16 17 18 19 20
21 22 23 24

David's kindness to Miphiboseth for the sake of his father Jonathan.

[1] Et dixit David : Putasne est aliquis qui remanserit de domo Saul, ut faciam cum eo misericordiam propter Jonathan? [2] Erat autem de domo Saul, servus nomine Siba : quem cum vocasset rex ad se, dixit ei : Tune es Siba? Et ille respondit : Ego sum servus tuus. [3] Et ait rex : Numquid superest aliquis de domo Saul, ut faciam cum eo misericordiam Dei? Dixitque Siba regi : Superest filius Jonathae, debilis pedibus. [4] Ubi, inquit, est? Et Siba ad regem : Ecce, ait, in domo est Machir filii Ammiel, in Lodabar. [5] Misit ergo rex David, et tulit eum de domo Machir filii Ammiel, de Lodabar.

[6] Cum autem venisset Miphiboseth filius Jonathae filii Saul ad David, corruit in faciem suam, et adoravit. Dixitque David : Miphiboseth? Qui respondit : Adsum servus tuus. [7] Et ait ei David : Ne timeas, quia faciens faciam in te misericordiam propter Jonathan patrem tuum, et restituam tibi omnes agros Saul patris tui, et tu comedes panem in mensa mea semper. [8] Qui adorans eum, dixit : Quis ego sum servus tuus, quoniam respexisti super canem mortum similem mei? [9] Vocavit itaque rex Sibam puerum Saul, et dixit ei : Omnia quaecumque fuerunt Saul, et universam domum ejus, dedi filio domini tui. [10] Operare igitur ei terram tu, et filii tui, et servi tui : et inferes filio domini tui cibos ut alatur : Miphiboseth autem filius domini tui comedet semper panem super mensam meam. Erant autem Sibae quindecim filii, et viginti servi.

[11] Dixitque Siba ad regem : Sicut jussisti domine mi rex servo tuo, sic faciet servus tuus : et Miphiboseth comedet super mensam meam, quasi unus de filiis regis. [12] Habebat autem Miphiboseth filium parvulum nomine Micha : omnis vero cognatio domus Sibae serviebat Miphiboseth. [13] Porro Miphiboseth habitabat in Jerusalem : quia de mensa regis jugiter vescebatur : et erat claudus utroque pede.

< previous   2nd Book Of Kings (2 Samuel)   next >
< previous   Chapter 9   next >