DRBO.ORG Donate Advertising Rates Contact Us
Douay-Rheims DR + LV Latin Vulgate
Latin Vulgate (Clementine)
< | 2nd Book Of Kings (2 Samuel) | >
< previous | Chapter 22 | next >
01  02  03  04  05  06  07  08  09  10  11  12  13  14  15  16  17  18  19  20  21  22  23  24

King David's psalm of thanksgiving for his deliverance from all his enemies.

[1] Locutus est autem David Domino verba carminis hujus in die qua liberavit eum Dominus de manu omnium inimicorum suorum, et de manu Saul, [2] et ait: Dominus petra mea, et robur meum, et salvator meus. [3] Deus fortis meus sperabo in eum: scutum meum, et cornu salutis meae: elevator meus, et refugium meum: salvator meus, de iniquitate liberabis me. [4] Laudabilem invocabo Dominum: et ab inimicis meis salvus ero. [5] Quia circumdederunt me contritiones mortis: torrentes Belial terruerunt me.

[6] Funes inferni circumdederunt me: praevenerunt me laquei mortis. [7] In tribulatione mea invocabo Dominum, et ad Deum meum clamabo: et exaudiet de templo suo vocem meam, et clamor meus venit ad aures ejus. [8] Commota est et contremuit terra: fundamenta montium concussa sunt, et conquassata, quoniam iratus est eis. [9] Ascendit fumus de naribus ejus, et ignis de ore ejus vorabit: carbones succensi sunt ab eo. [10] Inclinavit caelos, et descendit: et caligo sub pedibus ejus.

[11] Et ascendit super cherubim: et volavit, et lapsus est super pennas venti. [12] Posuit tenebras in circuitu suo latibulum, cribrans aquas de nubibus caelorum. [13] Prae fulgore in conspectu ejus, succensi sunt carbones ignis. [14] Tonabit de caelo Dominus: et excelsus dabit vocem suam. [15] Misit sagittas et dissipavit eos: fulgur, et consumpsit eos.

[16] Et apparuerunt effusiones maris, et revelata sunt fundamenta orbis ab increpatione Domini, ab inspiratione spiritus furoris ejus. [17] Misit de excelso, et assumpsit me: et extraxit me de aquis multis. [18] Liberavit me ab inimico meo potentissimo, et ab his qui oderant me: quoniam robustiores me erant. [19] Praevenit me in die afflictionis meae, et factus est Dominus firmamentum meum. [20] Et eduxit me in latitudinem: liberavit me, quia complacui ei.

[21] Retribuet mihi Dominus secundum justitiam meam: et secundum munditiam manuum mearum reddet mihi. [22] Quia custodivi vias Domini, et non egi impie a Deo meo. [23] Omnia enim judicia ejus in conspectu meo: et praecepta ejus non amovi a me. [24] Et ero perfectus cum eo: et custodiam me ab iniquitate mea. [25] Et restituet mihi Dominus secundum justitiam meam: et secundum munditiam manuum mearum in conspectu oculorum suorum.

[26] Cum sancto sanctus eris: et cum robusto perfectus. [27] Cum electo electus eris: et cum perverso perverteris. [28] Et populum pauperem salvum facies: oculisque tuis excelsos humiliabis. [29] Quia tu lucerna mea, Domine: et tu, Domine, illuminabis tenebras meas. [30] In te enim curram accinctus: in Deo meo transiliam murum.

[31] Deus, immaculata via ejus, eloquium Domini igne examinatum: scutum est omnium sperantium in se. [32] Quis est Deus praeter Dominum: et quis fortis praeter Deum nostrum? [33] Deus qui accinxit me fortitudine, et complanavit perfectam viam meam. [34] Coaequans pedes meos cervis, et super excelsa mea statuens me; [35] docens manus meas ad praelium, et componens quasi arcum aereum brachia mea.

[36] Dedisti mihi clypeum salutis tuae, et mansuetudo tua multiplicavit me. [37] Dilatabis gressus meos subtus me: et non deficient tali mei. [38] Persequar inimicos meos, et conteram: et non convertar donec consumam eos. [39] Consumam eos et confringam, ut non consurgant: cadent sub pedibus meis. [40] Accinxisti me fortitudine ad praelium: incurvasti resistentes mihi subtus me.

[41] Inimicos meos dedisti mihi dorsum: odientes me, et disperdam eos. [42] Clamabunt, et non erit qui salvet, ad Dominum, et non exaudiet eos. [43] Delebo eos ut pulverem terrae: quasi lutum platearum comminuam eos atque confringam. [44] Salvabis me a contradictionibus populi mei: custodies me in caput gentium: populus, quem ignoro, serviet mihi. [45] Filii alieni resistent mihi, auditu auris obedient mihi.

[46] Filii alieni defluxerunt, et contrahentur in angustiis suis. [47] Vivit Dominus, et benedictus Deus meus: et exaltabitur Deus fortis salutis meae. [48] Deus qui das vindictas mihi, et dejicis populos sub me. [49] Qui educis me ab inimicis meis, et a resistentibus mihi elevas me: a viro iniquo liberabis me. [50] Propterea confitebor tibi Domine in gentibus: et nomini tuo cantabo:

[51] magnificans salutes regis sui, et faciens misericordiam christo suo David, et semini ejus in sempiternum.

< previous | Chapter 22 | next >