Latin Vulgate (Clementine)
< previous   2nd Book Of Kings (2 Samuel)   next >
< previous   Chapter 2   next >
01 02 03 04 05 06 07 08 09 10 11 12 13 14 15 16 17 18 19 20
21 22 23 24

David is received and anointed king of Juda. Isboseth the son of Saul reigneth over the rest of Israel. A battle between Abner and Joab.

[1] Igitur post haec consuluit David Dominum, dicens : Num ascendam in unam de civitatibus Juda? Et ait Dominus ad eum : Ascende. Dixitque David : Quo ascendam? Et respondit ei : In Hebron. [2] Ascendit ergo David, et duae uxores ejus, Achinoam Jezraelites, et Abigail uxor Nabal Carmeli : [3] sed et viros, qui erant cum eo, duxit David singulos cum domo sua : et manserunt in oppidis Hebron. [4] Veneruntque viri Juda, et unxerunt ibi David, ut regnaret super domum Juda. Et nuntiatum est David, quod viri Jabes Galaad sepelissent Saul. [5] Misit ergo David nuntios ad viros Jabes Galaad, dixitque ad eos : Benedicti vos Domino, qui fecistis misericordiam hanc cum domino vestro Saul, et sepelistis eum.

[6] Et nunc retribuet vobis quidem Dominus misericordiam et veritatem : sed et ego reddam gratiam, eo quod fecistis verbum istud. [7] Confortentur manus vestrae, et estote filii fortitudinis : licet enim mortuus sit dominus vester Saul, tamen me unxit domus Juda in regem sibi. [8] Abner autem filius Ner princeps exercitus Saul, tulit Isboseth filium Saul, et circumduxit eum per castra, [9] regemque constituit super Galaad, et super Gessuri, et super Jezrael, et super Ephraim, et super Benjamin, et super Israel universum. [10] Quadraginta annorum erat Isboseth filius Saul cum regnare coepisset super Israel, et duobus annis regnavit : sola autem domus Juda sequebatur David.

[11] Et fuit numerus dierum, quos commoratus est David, imperans in Hebron super domum Juda, septem annorum, et sex mensium. [12] Egressusque est Abner filius Ner, et pueri Isboseth filii Saul, de castris in Gabaon. [13] Porro Joab filius Sarviae, et pueri David egressi sunt, et occurrerunt eis juxta piscinam Gabaon. Et cum in unum convenissent, e regione sederunt : hi ex una parte piscinae, et illi ex altera. [14] Dixitque Abner ad Joab : Surgant pueri et ludant coram nobis. Et respondit Joab : Surgant. [15] Surrexerunt ergo, et transierunt numero duodecim de Benjamin, ex parte Isboseth filii Saul, et duodecim de pueris David.

[16] Apprehensoque unusquisque capite comparis sui, defixit gladium in latus contrarii, et ceciderunt simul : vocatumque est nomen loci illius : Ager robustorum, in Gabaon. [17] Et ortum est bellum durum satis in die illa : fugatusque est Abner, et viri Israel a pueris David. [18] Erant autem ibi tres filii Sarviae, Joab, et Abisai, et Asael : porro Asael cursor velocissimus fuit, quasi unus de capreis quae morantur in silvis. [19] Persequebatur autem Asael Abner, et non declinavit ad dextram neque ad sinistram omittens persequi Abner. [20] Respexit itaque Abner post tergum suum, et ait : Tune es Asael? Qui respondit : Ego sum.

[21] Dixitque ei Abner : Vade ad dexteram, sive ad sinistram et apprehende unum de adolescentibus, et tolle tibi spolia ejus. Noluit autem Asael omittere quin urgeret eum. [22] Rursumque locutus est Abner ad Asael : Recede, noli me sequi, ne compellar confodere te in terram, et levare non potero faciem meam ad Joab fratrem tuum. [23] Qui audire contempsit, et noluit declinare : percussit ergo eum Abner aversa hasta in inguine, et transfodit, et mortuus est in eodem loco : omnesque qui transibant per locum illum, in quo ceciderat Asael, et mortuus erat, subsistebant. [24] Persequentibus autem Joab, et Abisai fugientem Abner, sol occubuit : et venerunt usque ad collem aquaeductus, qui est ex adverso vallis itineris deserti in Gabaon. [25] Congregatique sunt filii Benjamin ad Abner : et conglobati in unum cuneum, steterunt in summitate tumuli unius.

[26] Et exclamavit Abner ad Joab, et ait : Num usque ad internecionem tuus mucro desaeviet? an ignoras quod periculosa sit desperatio? Usquequo non dicis populo ut omittat persequi fratres suos? [27] Et ait Joab : Vivit Dominus, si locutus fuisses, mane recessisset populus persequens fratrem suum. [28] Insonuit ergo Joab buccina, et stetit omnis exercitus, nec persecuti sunt ultra Israel, neque iniere certamen. [29] Abner autem et viri ejus abierunt per campestria, tota nocte illa : et transierunt Jordanem, et lustrata omni Beth-horon, venerunt ad castra. [30] Porro Joab reversus, omisso Abner, congregavit omnem populum : et defuerunt de pueris David decem et novem viri, excepto Asaele.

[31] Servi autem David percusserunt de Benjamin, et de viris qui erant cum Abner, trecentos sexaginta, qui et mortui sunt. [32] Tuleruntque Asael, et sepelierunt eum in sepulchro patris sui in Bethlehem : et ambulaverunt tota nocte Joab et viri qui erant cum eo, et in ipso crepusculo pervenerunt in Hebron.

< previous   2nd Book Of Kings (2 Samuel)   next >
< previous   Chapter 2   next >