Latin Vulgate (Clementine)
< previous   2nd Book Of Kings (2 Samuel)   next >
< previous   Chapter 5   next >
01 02 03 04 05 06 07 08 09 10 11 12 13 14 15 16 17 18 19 20
21 22 23 24

David is anointed king of all Israel. He taketh Jerusalem, and dwelleth there. He defeateth the Philistines.

[1] Et venerunt universae tribus Israel ad David in Hebron, dicentes : Ecce nos, os tuum et caro tua sumus. [2] Sed et heri et nudiustertius cum esset Saul rex super nos, tu eras educens et reducens Israel : dixit autem Dominus ad te : Tu pasces populum meum Israel, et tu eris dux super Israel. [3] Venerunt quoque et seniores Israel ad regem in Hebron, et percussit cum eis rex David foedus in Hebron coram Domino : unxeruntque David in regem super Israel. [4] Filius triginta annorum erat David, cum regnare coepisset, et quadraginta annis regnavit. [5] In Hebron regnavit super Judam septem annis et sex mensibus : in Jerusalem autem regnavit triginta tribus annis super omnem Israel et Judam.

[6] Et abiit rex, et omnes viri qui erant cum eo, in Jerusalem, ad Jebusaeum habitatorem terrae : dictumque est David ab eis : Non ingredieris huc, nisi abstuleris caecos et claudos dicentes : Non ingredietur David huc. [7] Cepit autem David arcem Sion, haec est civitas David. [8] Proposuerat enim David in die illa praemium, qui percussisset Jebusaeum, et tetigisset domatum fistulas, et abstulisset caecos et claudos odientes animam David. Idcirco dicitur in proverbio : Caecus et claudus non intrabunt in templum. [9] Habitavit autem David in arce, et vocavit eam, Civitatem David : et aedificavit per gyrum a Mello et intrinsecus. [10] Et ingrediebatur proficiens atque succrescens, et Dominus Deus exercituum erat cum eo.

[11] Misit quoque Hiram rex Tyri nuntios ad David, et ligna cedrina, et artifices lignorum, artificesque lapidum ad parietes : et aedificaverunt domum David. [12] Et cognovit David quoniam confirmasset eum Dominus regem super Israel, et quoniam exaltasset regnum ejus super populum suum Israel. [13] Accepit ergo David adhuc concubinas et uxores de Jerusalem, postquam venerat de Hebron : natique sunt David et alii filii et filiae : [14] et haec nomina eorum, qui nati sunt ei in Jerusalem : Samua, et Sobab, et Nathan, et Salomon, [15] et Jebahar, et Elisua, et Nepheg,

[16] et Japhia, et Elisama, et Elioda, et Eliphaleth. [17] Audierunt ergo Philisthiim quod unxissent David in regem super Israel : et ascenderunt universi ut quaererent David : quod cum audisset David, descendit in praesidium. [18] Philisthiim autem venientes diffusi sunt in valle Raphaim. [19] Et consuluit David Dominum, dicens : Si ascendam ad Philisthiim? et si dabis eos in manu mea? Et dixit Dominus ad David : Ascende, quia tradens dabo Philisthiim in manu tua. [20] Venit ergo David in Baal Pharasim : et percussit eos ibi, et dixit : Divisit Dominus inimicos meos coram me, sicut dividuntur aquae. Propterea vocatum est nomen loci illius, Baal Pharasim.

[21] Et reliquerunt ibi sculptilia sua, quae tulit David, et viri ejus. [22] Et addiderunt adhuc Philisthiim ut ascenderent, et diffusi sunt in valle Raphaim. [23] Consuluit autem David Dominum : Si ascendam contra Philisthaeos, et tradas eos in manus meas? Qui respondit : Non ascendas contra eos, sed gyra post tergum eorum, et venies ad eos ex adverso pyrorum. [24] Et cum audieris sonitum gradientis in cacumine pyrorum, tunc inibis praelium : quia tunc egredietur Dominus ante faciem tuam, ut percutiat castra Philisthiim. [25] Fecit itaque David sicut praeceperat ei Dominus, et percussit Philisthiim de Gabaa, usque dum venias Gezer.

< previous   2nd Book Of Kings (2 Samuel)   next >
< previous   Chapter 5   next >