Latin Vulgate Bible

< prev 2nd Book of Kings (2 Samuel) next >
< prev Chapter 11 next >
1 2 3 4 5 6 7 8 9 10 11 12 13 14 15 16 17 18 19 20
21 22 23 24

David falleth into the crime of adultery with Bethsabee: and not finding other means to conceal it, causeth her husband Urias to be slain. Then marrieth her, who beareth him a son.

 1 Factum est autem, vertente anno, eo tempore quo solent reges ad bella procedere, misit David Joab, et servos suos cum eo, et universum Israel, et vastaverunt filios Ammon, et obsederunt Kabba : David autem remansit in Jerusalem.  2 Dum haec agerentur, accidit ut surgeret David de strato suo post meridiem, et deambularet in solario domus regiae : viditque mulierem se lavantem, ex adverso super solarium suum : erat autem mulier pulchra valde.  3 Misit ergo rex, et requisivit quae esset mulier. Nuntiatumque est ei quod ipsa esset Bethsabee filia Eliam, uxor Uriae Hethaei.  4 Missis itaque David nuntiis, tulit eam : quae cum ingressa esset ad illum, dormivit cum ea : statimque sanctificata est ab immunditia sua :  5 et reversa est domum suam concepto foetu. Mittensque nuntiavit David, et ait : Concepi.

 6 Misit autem David ad Joab, dicens : Mitte ad me Uriam Hethaeum. Misitque Joab Uriam ad David.  7 Et venit Urias ad David. Quaesivitque David quam recte ageret Joab, et populus, et quomodo administraretur bellum.  8 Et dixit David ad Uriam : Vade in domum tuam, et lava pedes tuos. Et egressus est Urias de domo regis, secutusque est eum cibus regius.  9 Dormivit autem Urias ante portam domus regiae cum aliis servis suis domini sui, et non descendit ad domum suam.  10 Nuntiatumque est David a dicentibus : Non ivit Urias in domum suam. Et ait David ad Uriam : Numquid non de via venisti? quare non descendisti in domum tuam?

 11 Et ait Urias ad David : Arca Dei et Israel et Juda habitant in papilionibus, et dominus meus Joab, et servi domini mei super faciem terrae manent : et ego ingrediar domum meam, ut comedam et bibam, et dormiam cum uxore mea? Per salutem tuam, et per salutem animae tuae, non faciam rem hanc.  12 Ait ergo David ad Uriam : Mane hic etiam hodie, et cras dimittam te. Mansit Urias in Jerusalem in die illa et altera :  13 et vocavit eum David ut comederet coram se et biberet, et inebriavit eum : qui egressus vespere, dormivit in strato suo cum servis domini sui, et in domum suam non descendit.  14 Factum est ergo mane, et scripsit David epistolam ad Joab : misitque per manum Uriae,  15 scribens in epistola : Ponite Uriam ex adverso belli, ubi fortissimum est praelium : et derelinquite eum, ut percussus intereat.

 16 Igitur cum Joab obsideret urbem, posuit Uriam in loco ubi sciebat viros esse fortissimos.  17 Egressique viri de civitate, bellebant adversum Joab, et ceciderunt de populo servorum David, et mortuus est etiam Urias Hethaeus.  18 Misit itaque Joab, et nuntiavit David omnia verba praelii :  19 praecepitque nuntio, dicens : Cum compleveris universos sermones belli ad regem,  20 si eum videris indignari, et dixerit : Quare accessistis ad murum, ut praeliaremini? an ignorabatis quod multa desuper ex muro tela mittantur?

 21 Quis percussit Abimelech filium Jerobaal? nonne mulier misit super eum fragmen molae de muro, et interfecit eum in Thebes? quare juxta murum accessistis? dices : Etiam servus tuus Urias Hethaeus occubuit.  22 Abiit ergo nuntius, et venit, et narravit David omnia quae ei praeceperat Joab.  23 Et dixit nuntius ad David : Praevaluerunt adversum nos viri, et egressi sunt ad nos in agrum : nos autem facto impetu persecuti eos sumus usque ad portam civitatis.  24 Et direxerunt jacula sagittarii ad servos tuos ex muro desuper : mortuique sunt de servis regis, quin etiam servus tuus Urias Hethaeus mortuus est.  25 Et dixit David ad nuntium : Haec dices Joab : Non te frangat ista res : varius enim eventus est belli, nunc hunc, et nunc illum consumit gladius : conforta bellatores tuos adversus urbem, ut destruas eam, et exhortare eos.

 26 Audivit auter uxor Uriae, quod mortuus esset Urias vir suus, et planxit eum.  27 Transacto autem luctu, misit David, et introduxit eam in domum suam, et facta est ei uxor, peperitque ei filium : et displicuit verbum hoc, quod fecerat David, coram Domino.

< prev 2nd Book of Kings (2 Samuel) next >
< prev Chapter 11 next >

 
TOP OF PAGE