Latin Vulgate (Clementine)
< previous   2nd Book Of Kings (2 Samuel)   next >
< previous   Chapter 6   next >
01 02 03 04 05 06 07 08 09 10 11 12 13 14 15 16 17 18 19 20
21 22 23 24

David fetcheth the ark from Cariathiarim. Oza is struck dead for touching it. It is deposited in the house of Obededom: and from thence carried to David's house.

[1] Congregavit autem rursum David omnes electos ex Israel triginta millia. [2] Surrexitque David, et abiit, et universus populus qui erat cum eo de viris Juda, ut adducerent arcam Dei, super quam invocatum est nomen Domini exercituum, sedentis in cherubim super eam. [3] Et imposuerunt arcam Dei super plaustrum novum : tuleruntque eam de domo Abinadab, qui erat in Gabaa : Oza autem et Ahio filii Abinadab, minabant plaustrum novum. [4] Cumque tulissent eam de domo Abinadab, qui erat in Gabaa, custodiens arcam Dei Ahio praecedebat arcam. [5] David autem et omnis Israel ludebant coram Domino in omnibus lignis fabrefactis, et citharis et lyris et tympanis et sistris et cymbalis.

[6] Postquam autem venerunt ad aream Nachon, extendit Oza manum ad arcam Dei, et tenuit eam : quoniam calcitrabant boves, et declinaverunt eam. [7] Iratusque est indignatione Dominus contra Ozam, et percussit eum super temeritate : qui mortuus est ibi juxta arcam Dei. [8] Contristatus est autem David, eo quod percussisset Dominus Ozam, et vocatum est nomen loci illius : Percussio Ozae, usque in diem hanc. [9] Et extimuit David Dominum in die illa, dicens : Quomodo ingredietur ad me arca Domini? [10] Et noluit divertere ad se arcam Domini in civitatem David : sed divertit eam in domum Obededom Gethaei.

[11] Et habitavit arca Domini in domo Obededom Gethaei tribus mensibus : et benedixit Dominus Obededom, et omnem domum ejus. [12] Nuntiatumque est regi David quod benedixisset Dominus Obededom, et omnia ejus, propter arcam Dei. Abiit ergo David, et adduxit arcam Dei de domo Obededom in civitatem David cum gaudio : et erant cum David septem chori, et victima vituli. [13] Cumque transcendissent qui portabant arcam Domini sex passus, immolabat bovem et arietem, [14] et David saltabat totis viribus ante Dominum : porro David erat accinctus ephod lineo. [15] Et David et omnis domus Israel ducebant arcam testamenti Domini, in jubilo, et in clangore buccinae.

[16] Cumque intrasset arca Domini in civitatem David, Michol filia Saul prospiciens per fenestram, vidit regem David subsilientem, atque saltantem coram Domino : et despexit eum in corde suo. [17] Et introduxerunt arcam Domini, et imposuerunt eam in loco suo in medio tabernaculi, quod tetenderat ei David : et obtulit David holocausta et pacifica coram Domino. [18] Cumque complesset offerens holocausta et pacifica, benedixit populo in nomine Domini exercituum. [19] Et partitus est universae multitudini Israel tam viro quam mulieri singulis collyridam panis unam, et assaturam bubulae carnis unam, et similam frixam oleo : et abiit omnis populus, unusquisque in domum suam. [20] Reversusque est David ut benediceret domui suae : et egressa Michol filia Saul in occursum David, ait : Quam gloriosus fuit hodie rex Israel discooperiens se ante ancillas servorum suorum, et nudatus est, quasi si nudetur unus de scurris.

[21] Dixitque David ad Michol : Ante Dominum, qui elegit me potius quam patrem tuum, et quam omnem domum ejus, et praecepit mihi ut essem dux super populum Domini in Israel, [22] et ludam, et vilior fiam plus quam factus sum : et ero humilis in oculis meis : et cum ancillis, de quibus locuta es, gloriosior apparebo. [23] Igitur Michol filiae Saul non est natus filius usque in diem mortis suae.

< previous   2nd Book Of Kings (2 Samuel)   next >
< previous   Chapter 6   next >