Latin Vulgate (Clementine)
< previous   2nd Book Of Kings (2 Samuel)   next >
< previous   Chapter 15   next >
01 02 03 04 05 06 07 08 09 10 11 12 13 14 15 16 17 18 19 20
21 22 23 24

Absalom's policy and conspiracy. David is obliged to flee.

[1] Igitur post haec fecit sibi Absalom currus, et equites, et quinquaginta viros, qui praecederent eum. [2] Et mane consurgens Absalom, stabat juxta introitum portae, et omnem virum, qui habebat negotium ut veniret ad regis judicium, vocabat Absalom ad se, et dicebat : De qua civitate es tu? Qui respondens aiebat : Ex una tribu Israel ego sum servus tuus. [3] Respondebatque ei Absalom : Videntur mihi sermones tui boni et justi. Sed non est qui te audiat constitutus a rege. Dicebatque Absalom : [4] Quis me constituat judicem super terram, ut ad me veniant omnes qui habent negotium, et juste judicem? [5] Sed et cum accederet ad eum homo ut salutaret illum, extendebat manum suam, et apprehendens, osculabatur eum.

[6] Faciebatque hoc omni Israel venienti ad judicium, ut audiretur a rege, et sollicitabat corda virorum Israel. [7] Post quadraginta autem annos, dixit Absalom ad regem David : Vadam, et reddam vota mea quae vovi Domino in Hebron. [8] Vovens enim vovit servus tuus, cum esset in Gessur Syriae, dicens : Si reduxerit me Dominus in Jerusalem, sacrificabo Domino. [9] Dixitque ei rex David : Vade in pace. Et surrexit, et abiit in Hebron. [10] Misit autem Absalom exploratores in universas tribus Israel, dicens : Statim ut audieritis clangorem buccinae, dicite : Regnavit Absalom in Hebron.

[11] Porro cum Absalom ierunt ducenti viri de Jerusalem vocati, euntes simplici corde, et causam penitus ignorantes. [12] Accersivit quoque Absalom Achitophel Gilonitem consiliarium David, de civitate sua Gilo. Cumque immolaret victimas, facta est conjuratio valida, populusque concurrens augebatur cum Absalom. [13] Venit igitur nuntius ad David, dicens : Toto corde universus Israel sequitur Absalom. [14] Et ait David servis suis qui erant cum eo in Jerusalem : Surgite, fugiamus : neque enim erit nobis effugium a facie Absalom : festinate egredi, ne forte veniens occupet nos, et impellat super nos ruinam, et percutiat civitatem in ore gladii. [15] Dixeruntque servi regis ad eum : Omnia quaecumque praeceperit dominus noster rex, libenter exequemur servi tui.

[16] Egressus est ergo rex, et universa domus ejus pedibus suis : et dereliquit rex decem mulieres concubinas ad custodiendam domum. [17] Egressusque rex et omnis Israel pedibus suis, stetit procul a domo : [18] et universi servi ejus ambulabant juxta eum, et legiones Cerethi, et Phelethi, et omnes Gethaei, pugnatores validi, sexcenti viri, qui secuti eum fuerant de Geth pedites, praecedebant regem. [19] Dixit autem rex ad Ethai Gethaeum : Cur venis nobiscum? revertere, et habita cum rege, quia peregrinus es, et egressus es de loco tuo. [20] Heri venisti, et hodie compelleris nobiscum egredi? Ego autem vadam quo iturus sum : revertere, et reduc tecum fratres tuos, et Dominus faciet tecum misericordiam, et veritatem, quia ostendisti gratiam et fidem.

[21] Et respondit Ethai regi dicens : Vivit Dominus, et vivit dominus meus rex : Quoniam in quocumque loco fueris domine mi rex, sive in morte, sive in vita, ibi erit servus tuus. [22] Et ait David Ethai : Veni, et transi. Et transivit Ethai Gethaeus, et omnes viri qui cum eo erant, et reliqua multitudo. [23] Omnesque flebant voce magna, et universus populus transibat : rex quoque transgrediebatur torrentem Cedron, et cunctus populus incedebat contra viam, quae respicit ad desertum. [24] Venit autem et Sadoc sacerdos, et universi Levitae cum eo portantes arcam foederis Dei : et deposuerunt arcam Dei : et ascendit Abiathar, donec expletus esset omnis populus, qui egressus fuerat de civitate. [25] Et dixit rex ad Sadoc : Reporta arcam Dei in urbem : si invenero gratiam in oculis Domini, reducet me, et ostendet mihi eam, et tabernaculum suum.

[26] Si autem dixerit mihi : Non places : praesto sum, faciat quod bonum est coram se. [27] Et dixit rex ad Sadoc sacerdotem : O videns, revertere in civitatem in pace : et Achimaas filius tuus, et Jonathas filius Abiathar, duo filii vestri, sint vobiscum. [28] Ecce ego abscondar in campestribus deserti, donec veniat sermo a vobis indicans mihi. [29] Reportaverunt ergo Sadoc et Abiathar arcam Dei in Jerusalem : et manserunt ibi. [30] Porro David ascendebat clivum Olivarum, scandens et flens, nudis pedibus incedens, et operto capite, sed et omnis populus, qui erat cum eo, operto capite, ascendebat plorans.

[31] Nuntiatum est autem David quod et Achitophel esset in conjuratione cum Absalom, dixitque David : Infatua, quaeso, Domine, consilium Achitophel. [32] Cumque ascenderet David summitatem montis, in quo adoraturus erat Dominum, ecce occurrit ei Chusai Arachites, scissa veste, et terra pleno capite. [33] Et dixit ei David : Si veneris mecum, eris mihi oneri : [34] si autem in civitatem revertaris, et dixeris Absalom : Servus tuus sum, rex : sicut fui servus patris tui, sic ero servus tuus : dissipabis consilium Achitophel. [35] Habes autem tecum Sadoc et Abiathar sacerdotes : et omne verbum quodcumque audieris de domo regis, indicabis Sadoc et Abiathar sacerdotibus.

[36] Sunt autem cum eis duo filii eorum Achimaas filius Sadoc, et Jonathas filius Abiathar : et mittetis per eos ad me omne verbum quod audieritis. [37] Veniente ergo Chusai amico David in civitatem, Absalom quoque ingressus est Jerusalem.

< previous   2nd Book Of Kings (2 Samuel)   next >
< previous   Chapter 15   next >