Latin Vulgate (Clementine)
< previous   2nd Book Of Kings (2 Samuel)   next >
< previous   Chapter 23   next >
01 02 03 04 05 06 07 08 09 10 11 12 13 14 15 16 17 18 19 20
21 22 23 24

The last words of David. A catalogue of his valiant men.

[1] Haec autem sunt verba David novissima. Dixit David filius Isai : Dixit vir, cui constitutum est de christo Dei Jacob, egregius psaltes Israel : [2] Spiritus Domini locutus est per me, et sermo ejus per linguam meam. [3] Dixit Deus Israel mihi, locutus est fortis Israel, dominator hominum, justus dominator in timore Dei. [4] Sicut lux aurorae, oriente sole, mane absque nubibus rutilat, et sicut pluviis germinat herba de terra. [5] Nec tanta est domus mea apud Deum, ut pactum aeternum iniret mecum, firmum in omnibus atque munitum. Cuncta enim salus mea, et omnis voluntas : nec est quidquam ex ea quod non germinet.

[6] Praevaricatores autem quasi spinae evellentur universi : quae non tolluntur manibus. [7] Et si quis tangere voluerit eas, armabitur ferro et ligno lanceato, igneque succensae comburentur, usque ad nihilum. [8] Haec nomina fortium David. Sedens in cathedra sapientissimus princeps inter tres, ipse est quasi tenerrimus ligni vermiculus, qui octingentos interfecit impetu uno. [9] Post hunc, Eleazar filius patrui ejus Ahohites inter tres fortes, qui erant cum David quando exprobraverunt Philisthiim, et congregati sunt illuc in praelium. [10] Cumque ascendissent viri Israel, ipse stetit et percussit Philisthaeos donec deficeret manus ejus, et obrigesceret cum gladio : fecitque Dominus salutem magnam in die illa : et populus, qui fugerat, reversus est ad caesorum spolia detrahenda.

[11] Et post hunc, Semma filius Age de Arari. Et congregati sunt Philisthiim in statione : erat quippe ibi ager lente plenus. Cumque fugisset populus a facie Philisthiim, [12] stetit ille in medio agri, et tuitus est eum, percussitque Philisthaeos : et fecit Dominus salutem magnam. [13] Necnon et ante descenderant tres qui erant principes inter triginta, et venerant tempore messis ad David in speluncam Odollam : castra autem Philisthinorum erant posita in Valle gigantum. [14] Et David erat in praesidio : porro statio Philisthinorum tunc erat in Bethlehem. [15] Desideravit ergo David, et ait : O si quis mihi daret potum aquae de cisterna quae est in Bethlehem juxta portam!

[16] Irruperunt ergo tres fortes castra Philisthinorum, et hauserunt aquam de cisterna Bethlehem, quae erat juxta portam, et attulerunt ad David : at ille noluit bibere, sed libavit eam Domino, [17] dicens : Propitius sit mihi Dominus, ne faciam hoc : num sanguinem hominum istorum, qui profecti sunt, et animarum periculum bibam? Noluit ergo bibere. Haec fecerunt tres robustissimi. [18] Abisai quoque frater Joab filius Sarviae, princeps erat de tribus : ipse est qui levavit hastam suam contra trecentos, quos interfecit, nominatus in tribus, [19] et inter tres nobilior, eratque eorum princeps, sed usque ad tres primos non pervenerat. [20] Et Banaias filius Jojadae viri fortissimi, magnorum operum, de Cabseel. Ipse percussit duos leones Moab, et ipse descendit, et percussit leonem in media cisterna in diebus nivis.

[21] Ipse quoque interfecit virum Aegyptium, virum dignum spectaculo, habentem in manu hastam : itaque cum descendisset ad eum in virga, vi extorsit hastam de manu Aegyptii, et interfecit eum hasta sua. [22] Haec fecit Banaias filius Jojadae. [23] Et ipse nominatus inter tres robustos, qui erant inter triginta nobiliores : verumtamen usque ad tres non pervenerat : fecitque eum sibi David auricularium, a secreto. [24] Asael frater Joab inter triginta, Elehanan filius patrui ejus de Bethlehem, [25] Semma de Harodi, Elica de Harodi,

[26] Heles de Phalti, Hira filius Acces de Thecua, [27] Abiezer de Anathoth, Mobonnai de Husati, [28] Selmon Ahohites, Maharai Netophathites, [29] Heled filius Baana, et ipse Netophathites, Ithai filius Ribai de Gabaath filiorum Benjamin, [30] Banaia Pharathonites, Heddai de torrente Gaas,

[31] Abialbon Arbathites, Azmaveth de Beromi, [32] Eliaba de Salaboni. Filii Jassen, Jonathan, [33] Semma de Orori, Ajam filius Sarar Arorites, [34] Eliphelet filius Aasbai filii Machati, Eliam filius Achitophel Gelonites, [35] Hesrai de Carmelo, Pharai de Arbi,

[36] Igaal filius Nathan de Soba, Bonni de Gadi, [37] Selec de Ammoni, Naharai Berothites armiger Joab filii Sarviae, [38] Ira Jethrites, Gareb et ipse Jethrites, [39] Urias Hethaeus. Omnes triginta septem.

< previous   2nd Book Of Kings (2 Samuel)   next >
< previous   Chapter 23   next >