Latin Vulgate (Clementine)
< previous   2nd Book Of Kings (2 Samuel)   next >
< previous   Chapter 21   next >
01 02 03 04 05 06 07 08 09 10 11 12 13 14 15 16 17 18 19 20
21 22 23 24

A famine of three years, for the sin of Saul against the Gabaonites, at whose desire seven of Saul's race are crucified. War again with the Philistines.

[1] Facta est quoque fames in diebus David tribus annis jugiter : et consuluit David oraculum Domini. Dixitque Dominus : Proper Saul, et domum ejus sanguinum, quia occidit Gabaonitas. [2] Vocatis ergo Gabaonitis rex, dixit ad eos ( porro Gabaonitae non erant de filiis Israel, sed reliquiae Amorrhaeorum : filii quippe Israel juraverunt eis, et voluit Saul percutere eos zelo, quasi pro filiis Israel et Juda), [3] dixit ergo David ad Gabaonitas : Quid faciam vobis? et quod erit vestri piaculum, ut benedicatis haereditati Domini? [4] Dixeruntque ei Gabaonitae : Non est nobis super argento et auro quaestio, sed contra Saul, et contra domum ejus : neque volumus ut interficiatur homo de Israel. Ad quos rex ait : Quid ergo vultis ut faciam vobis? [5] Qui dixerunt regi : Virum, qui attrivit nos et oppressit inique, ita delere debemus, ut ne unus quidem residuus sit de stirpe ejus in cunctis finibus Israel.

[6] Dentur nobis septem viri de filiis ejus, ut crucifigamus eos Domino in Gabaa Saul, quondam electi Domini. Et ait rex : Ego dabo. [7] Pepercitque rex Miphiboseth filio Jonathae filii Saul, propter jusjurandum Domini, quod fuerat inter David et inter Jonathan filium Saul. [8] Tulit itaque rex duos filios Respha filiae Aja, quos peperit Sauli, Armoni, et Miphiboseth : et quinque filios Michol filiae Saul, quos genuerat Hadrieli filio Berzellai, qui fuit de Molathi, [9] et dedit eos in manus Gabaonitarum : qui crucifixerunt eos in monte coram Domino : et ceciderunt hi septem simul occisi in diebus messis primis, incipiente messione hordei. [10] Tollens autem Respha filia Aja cilicium, substravit sibi supra petram ab initio messis, donec stillaret aqua super eos de caelo : et non dimisit aves lacerare eos per diem, neque bestias per noctem.

[11] Et nuntiata sunt David quae fecerat Respha, filia Aja, concubina Saul. [12] Et abiit David, et tulit ossa Saul, et ossa Jonathae filii ejus, a viris Jabes Galaad, qui furati fuerant ea de platea Bethsan, in qua suspenderant eos Philisthiim cum interfecissent Saul in Gelboe : [13] et asportavit inde ossa Saul, et ossa Jonathae filii ejus : et colligentes ossa eorum qui affixi fuerant, [14] sepelierunt ea cum ossibus Saul et Jonathae filii ejus in terra Benjamin, in latere, in sepulchro Cis patris ejus : feceruntque omnia, quae praeceperat rex, et repropitiatus est Deus terrae post haec. [15] Factum est autem rursum praelium Philisthinorum adversum Israel, et descendit David, et servi ejus cum eo, et pugnabant contra Philisthiim. Deficiente autem David,

[16] Jesbibenob, qui fuit de genere Arapha, cujus ferrum hastae trecentas uncias appendebat, et accinctus erat ense novo, nisus est percutere David. [17] Praesidioque ei fuit Abisai filius Sarviae et percussum Philisthaeum interfecit. Tunc juraverunt viri David, dicentes : Jam non egredieris nobiscum in bellum, ne extinguas lucernam Israel. [18] Secundum quoque bellum fuit in Gob contra Philisthaeos : tunc percussit Sobochai et Husati, Saph de stirpe Arapha de genere gigantum. [19] Tertium quoque fuit bellum in Gob contra Philisthaeos, in quo percussit Adeodatus filius Saltus polymitarius Bethlehemites Goliath Gethaeum, cujus hastile hastae erat quasi liciatorium texentium. [20] Quartum bellum fuit in Geth : in quo vir fuit excelsus, qui senos in manibus pedibusque habebat digitos, id est, viginti quatuor, et erat de origine Arapha.

[21] Et blasphemavit Israel : percussit autem eum Jonathan filius Samaa fratris David. [22] Hi quatuor nati sunt de Arapha in Geth, et ceciderunt in manu David et servorum ejus.

< previous   2nd Book Of Kings (2 Samuel)   next >
< previous   Chapter 21   next >