Latin Vulgate (Clementine)
< previous   The Apocalypse Of Saint John (Revelation)   next >
< previous   Chapter 22   next >
01 02 03 04 05 06 07 08 09 10 11 12 13 14 15 16 17 18 19 20
21 22

The water and tree of life. The conclusion.

[1] Et ostendit mihi fluvium aquae vitae, splendidum tamquam crystallum, procedentem de sede Dei et Agni. [2] In medio plateae ejus, et ex utraque parte fluminis, lignum vitae, afferens fructus duodecim per menses singulos, reddens fructum suum et folia ligni ad sanitatem gentium. [3] Et omne maledictum non erit amplius : sed sedes Dei et Agni in illa erunt, et servi ejus servient illi. [4] Et videbunt faciem ejus : et nomen ejus in frontibus eorum. [5] Et nox ultra non erit : et non egebunt lumine lucernae, neque lumine solis, quoniam Dominus Deus illuminabit illos, et regnabunt in saecula saeculorum.

[6] Et dixit mihi : Haec verba fidelissima sunt, et vera. Et Dominus Deus spirituum prophetarum misit angelum suum ostendere servis suis quae oportet fieri cito. [7] Et ecce venio velociter. Beatus, qui custodit verba prophetiae libri hujus. [8] Et ego Joannes, qui audivi, et vidi haec. Et postquam audissem, et vidissem, cecidi ut adorarem ante pedes angeli, qui mihi haec ostendebat : [9] et dixit mihi : Vide ne feceris : conservus enim tuus sum, et fratrum tuorum prophetarum, et eorum qui servant verba prophetiae libri hujus : Deum adora. [10] Et dicit mihi : Ne signaveris verba prophetiae libri hujus : tempus enim prope est.

[11] Qui nocet, noceat adhuc : et qui in sordibus est, sordescat adhuc : et qui justus est, justificetur adhuc : et sanctus, sanctificetur adhuc. [12] Ecce venio cito, et merces mea mecum est, reddere unicuique secundum opera sua. [13] Ego sum alpha et omega, primus et novissimus, principium et finis. [14] Beati, qui lavant stolas suas in sanguine Agni : ut sit potestas eorum in ligno vitae, et per portas intrent in civitatem. [15] Foris canes, et venefici, et impudici, et homicidae, et idolis servientes, et omnis qui amat et facit mendacium.

[16] Ego Jesus misi angelum meum testificari vobis haec in ecclesiis. Ego sum radix, et genus David, stella splendida et matutina. [17] Et spiritus, et sponsa dicunt : Veni. Et qui audit, dicat : Veni. Et qui sitit, veniat : et qui vult, accipiat aquam vitae, gratis. [18] Contestor enim omni audienti verba prophetiae libri hujus : si quis apposuerit ad haec, apponet Deus super illum plagas scriptas in libro isto. [19] Et si quis diminuerit de verbis libri prophetiae hujus, auferet Deus partem ejus de libro vitae, et de civitate sancta, et de his quae scripta sunt in libro isto : [20] dicit qui testimonium perhibet istorum. Etiam venio cito : amen. Veni, Domine Jesu.

[21] Gratia Domini nostri Jesu Christi cum omnibus vobis. Amen.

< previous   Apocalypse (Revelation)   next >
< previous   Chapter 22   next >