DRBO.ORG Donate Advertising Rates Contact Us
Douay-Rheims DR + LV Latin Vulgate
Latin Vulgate (Clementine)
< | The Apocalypse Of Saint John (Revelation) | >
< previous | Chapter 10 | next >
01  02  03  04  05  06  07  08  09  10  11  12  13  14  15  16  17  18  19  20  21  22

The cry of a mighty angel. He gives John a book to eat.

[1] Et vidi alium angelum fortem descendentem de caelo amictum nube, et iris in capite ejus, et facies ejus erat ut sol, et pedes ejus tamquam columnae ignis: [2] et habebat in manu sua libellum apertum: et posuit pedem suum dextrum super mare, sinistrum autem super terram: [3] et clamavit voce magna, quemadmodum cum leo rugit. Et cum clamasset, locuta sunt septem tonitrua voces suas. [4] Et cum locuta fuissent septem tonitrua voces suas, ego scripturus eram: et audivi vocem de caelo dicentem mihi: Signa quae locuta sunt septem tonitrua: et noli ea scribere. [5] Et angelus, quem vidi stantem super mare et super terram, levavit manum suam ad caelum:

[6] et juravit per viventem in saecula saeculorum, qui creavit caelum, et ea quae in eo sunt: et terram, et ea quae in ea sunt: et mare, et ea quae in eo sunt: Quia tempus non erit amplius: [7] sed in diebus vocis septimi angeli, cum coeperit tuba canere, consummabitur mysterium Dei sicut evangelizavit per servos suos prophetas. [8] Et audivi vocem de caelo iterum loquentem mecum, et dicentem: Vade, et accipe librum apertum de manu angeli stantis super mare, et super terram. [9] Et abii ad angelum, dicens ei, ut daret mihi librum. Et dixit mihi: Accipe librum, et devora illum: et faciet amaricari ventrem tuum, sed in ore tuo erit dulce tamquam mel. [10] Et accepi librum de manu angeli, et devoravi illum: et erat in ore meo tamquam mel dulce, et cum devorassem eum, amaricatus est venter meus:

[11] et dixit mihi: Oportet te iterum prophetare gentibus, et populis, et linguis, et regibus multis.

< previous | Chapter 10 | next >