Latin Vulgate (Clementine)
< previous   The Apocalypse Of Saint John (Revelation)   next >
< previous   Chapter 17   next >
01 02 03 04 05 06 07 08 09 10 11 12 13 14 15 16 17 18 19 20
21 22

The description of the great harlot and of the beast upon which she sits.

[1] Et venit unus de septem angelis, qui habebant septem phialas, et locutus est mecum, dicens : Veni, ostendam tibi damnationem meretricis magnae, quae sedet super aquas multas, [2] cum qua fornicati sunt reges terrae, et inebriati sunt qui inhabitant terram de vino prostitutionis ejus. [3] Et abstulit me in spiritu in desertum. Et vidi mulierem sedentem super bestiam coccineam, plenam nominibus blasphemiae, habentem capita septem, et cornua decem. [4] Et mulier erat circumdata purpura, et coccino, et inaurata auro, et lapide pretioso, et margaritis, habens poculum aureum in manu sua, plenum abominatione, et immunditia fornicationis ejus. [5] Et in fronte ejus nomen scriptum : Mysterium : Babylon magna, mater fornicationum, et abominationum terrae.

[6] Et vidi mulierem ebriam de sanguine sanctorum, et de sanguine martyrum Jesu. Et miratus sum cum vidissem illam admiratione magna. [7] Et dixit mihi angelus : Quare miraris? ego dicam tibi sacramentum mulieris, et bestiae, quae portat eam, quae habet capita septem, et cornua decem. [8] Bestia, quam vidisti, fuit, et non est, et ascensura est de abysso, et in interitum ibit : et mirabuntur inhabitantes terram ( quorum non sunt scripta nomina in libro vitae a constitutione mundi) videntes bestiam, quae erat, et non est. [9] Et hic est sensus, qui habet sapientiam. Septem capita, septem montes sunt, super quos mulier sedet, et reges septem sunt. [10] Quinque ceciderunt, unus est, et alius nondum venit : et cum venerit, oportet illum breve tempus manere.

[11] Et bestia, quae erat, et non est : et ipsa octava est : et de septem est, et in interitum vadit. [12] Et decem cornua, quae vidisti, decem reges sunt : qui regnum nondum acceperunt, sed potestatem tamquam reges una hora accipient post bestiam. [13] Hi unum consilium habent, et virtutem, et potestatem suam bestiae tradent. [14] Hi cum Agno pugnabunt, et Agnus vincet illos : quoniam Dominus dominorum est, et Rex regum, et qui cum illo sunt, vocati, electi, et fideles. [15] Et dixit mihi : Aquae, quas vidisti ubi meretrix sedet, populi sunt, et gentes, et linguae.

[16] Et decem cornua, quae vidisti in bestia : hi odient fornicariam, et desolatam facient illam, et nudam, et carnes ejus manducabunt, et ipsam igni concremabunt. [17] Deus enim dedit in corda eorum ut faciant quod placitum est illi : ut dent regnum suum bestiae donec consummentur verba Dei. [18] Et mulier, quam vidisti, est civitas magna, quae habet regnum super reges terrae.

< previous   The Apocalypse Of Saint John (Revelation)   next >
< previous   Chapter 17   next >