Latin Vulgate (Clementine)
< previous   The Apocalypse Of Saint John (Revelation)   next >
< previous   Chapter 15   next >
01 02 03 04 05 06 07 08 09 10 11 12 13 14 15 16 17 18 19 20
21 22

They that have overcome the beast glorify God. Of the seven angels with the seven vials.

[1] Et vidi aliud signum in caelo magnum et mirabile, angelos septem, habentes plagas septem novissimas : quoniam in illis consummata est ira Dei. [2] Et vidi tamquam mare vitreum mistum igne, et eos, qui vicerunt bestiam, et imaginem ejus, et numerum nominis ejus, stantes super mare vitreum, habentes citharas Dei : [3] et cantantes canticum Moysi servi Dei, et canticum Agni, dicentes : Magna et mirabilia sunt opera tua, Domine Deus omnipotens : justae et verae sunt viae tuae, Rex saeculorum. [4] Quis non timebit te, Domine, et magnificabit nomen tuum? quia solus pius es : quoniam omnes gentes venient, et adorabunt in conspectu tuo, quoniam judicia tua manifesta sunt. [5] Et post haec vidi : et ecce apertum est templum tabernaculi testimonii in caelo,

[6] et exierunt septem angeli habentes septem plagas de templo, vestiti lino mundo et candido, et praecincti circa pectora zonis aureis. [7] Et unum de quatuor animalibus dedit septem angelis septem phialas aureas, plenas iracundiae Dei viventis in saecula saeculorum. [8] Et impletum est templum fumo a majestate Dei, et de virtute ejus : et nemo poterat introire in templum, donec consummarentur septem plagae septem angelorum.

< previous   The Apocalypse Of Saint John (Revelation)   next >
< previous   Chapter 15   next >