Latin Vulgate (Clementine)
< previous   The Apocalypse Of Saint John (Revelation)   next >
< previous   Chapter 6   next >
01 02 03 04 05 06 07 08 09 10 11 12 13 14 15 16 17 18 19 20
21 22

What followed upon opening six of the seals.

[1] Et vidi quod aperuisset Agnus unum de septem sigillis, et audivi unum de quatuor animalibus, dicens tamquam vocem tonitrui : Veni, et vide. [2] Et vidi : et ecce equus albus, et qui sedebat super illum, habebat arcum, et data est ei corona, et exivit vincens ut vinceret. [3] Et cum aperuisset sigillum secundum, audivi secundum animal, dicens : Veni, et vide. [4] Et exivit alius equus rufus : et qui sedebat super illum, datum est ei ut sumeret pacem de terra, et ut invicem se interficiant, et datus est ei gladius magnus. [5] Et cum aperuisset sigillum tertium, audivi tertium animal, dicens : Veni, et vide. Et ecce equus niger : et qui sedebat super illum, habebat stateram in manu sua.

[6] Et audivi tamquam vocem in medio quatuor animalium dicentium : Bilibris tritici denario et tres bilibres hordei denario, et vinum, et oleum ne laeseris. [7] Et cum aperuisset sigillum quartum, audivi vocem quarti animalis dicentis : Veni, et vide. [8] Et ecce equus pallidus : et qui sedebat super eum, nomen illi Mors, et infernus sequebatur eum, et data est illi potestas super quatuor partes terrae, interficere gladio, fame, et morte, et bestiis terrae. [9] Et cum aperuisset sigillum quintum, vidi subtus altare animas interfectorum propter verbum Dei, et propter testimonium, quod habebant : [10] et clamabant voce magna, dicentes : Usquequo Domine ( sanctus et verus), non judicas, et non vindicas sanguinem nostrum de iis qui habitant in terra?

[11] Et datae sunt illis singulae stolae albae : et dictum est illis ut requiescerent adhuc tempus modicum donec compleantur conservi eorum, et fratres eorum, qui interficiendi sunt sicut et illi. [12] Et vidi cum aperuisset sigillum sextum : et ecce terraemotus magnus factus est, et sol factus est niger tamquam saccus cilicinus : et luna tota facta est sicut sanguis : [13] et stellae de caelo ceciderunt super terram, sicut ficus emittit grossos suos cum a vento magno movetur : [14] et caelum recessit sicut liber involutus : et omnis mons, et insulae de locis suis motae sunt : [15] et reges terrae, et principes, et tribuni, et divites, et fortes, et omnis servus, et liber absconderunt se in speluncis, et in petris montium :

[16] et dicunt montibus, et petris : Cadite super nos, et abscondite nos a facie sedentis super thronum, et ab ira Agni : [17] quoniam venit dies magnus irae ipsorum : et quis poterit stare?

< previous   The Apocalypse Of Saint John (Revelation)   next >
< previous   Chapter 6   next >