Latin Vulgate (Clementine)
< previous   The Apocalypse Of Saint John (Revelation)   next >
< previous   Chapter 13   next >
01 02 03 04 05 06 07 08 09 10 11 12 13 14 15 16 17 18 19 20
21 22

Of the beast with seven heads and of a second beast.

[1] Et vidi de mari bestiam ascendentem habentem capita septem, et cornua decem, et super cornua ejus decem diademata, et super capita ejus nomina blasphemiae. [2] Et bestia, quam vidi, similis erat pardo, et pedes ejus sicut pedes ursi, et os ejus sicut os leonis. Et dedit illi draco virtutem suam, et potestatem magnam. [3] Et vidi unum de capitibus suis quasi occisum in mortem : et plaga mortis ejus curata est. Et admirata est universa terra post bestiam. [4] Et adoraverunt draconem, qui dedit potestatem bestiae : et adoraverunt bestiam, dicentes : Quis similis bestiae? et quis poterit pugnare cum ea? [5] Et datum est ei os loquens magna et blasphemias : et data est ei potestas facere menses quadraginta duos.

[6] Et aperuit os suum in blasphemias ad Deum, blasphemare nomen ejus, et tabernaculum ejus, et eos qui in caelo habitant. [7] Et est datum illi bellum facere cum sanctis, et vincere eos. Et data est illi potestas in omnem tribum, et populum, et linguam, et gentem, [8] et adoraverunt eam omnes, qui inhabitant terram : quorum non sunt scripta nomina in libro vitae Agni, qui occisus est ab origine mundi. [9] Si quis habet aurem, audiat. [10] Qui in captivitatem duxerit, in captivitatem vadet : qui in gladio occiderit, oportet eum gladio occidi. Hic est patientia, et fides sanctorum.

[11] Et vidi aliam bestiam ascendentem de terra, et habebat cornua duo similia Agni, et loquebatur sicut draco. [12] Et potestatem prioris bestiae omnem faciebat in conspectu ejus : et fecit terram, et habitantes in ea, adorare bestiam primam, cujus curata est plaga mortis. [13] Et fecit signa magna, ut etiam ignem faceret de caelo descendere in terram in conspectu hominum. [14] Et seduxit habitantes in terra propter signa, quae data sunt illi facere in conspectu bestiae, dicens habitantibus in terra, ut faciant imaginem bestiae, quae habet plagam gladii, et vixit. [15] Et datum est illi ut daret spiritum imagini bestiae, et ut loquatur imago bestiae : et faciat ut quicumque non adoraverint imaginem bestiae, occidantur.

[16] Et faciet omnes pusillos, et magnos, et divites, et pauperes, et liberos, et servos habere caracterem in dextera manu sua, aut in frontibus suis : [17] et nequis possit emere, aut vendere, nisi qui habet caracterem, aut nomen bestiae, aut numerum nominis ejus. [18] Hic sapientia est. Qui habet intellectum, computet numerum bestiae. Numerus enim hominis est : et numerus ejus sexcenti sexaginta sex.

< previous   The Apocalypse Of Saint John (Revelation)   next >
< previous   Chapter 13   next >