Latin Vulgate Bible

< prev the Apocalypse of St John (Revelation) next >
< prev Chapter 11 next >
1 2 3 4 5 6 7 8 9 10 11 12 13 14 15 16 17 18 19 20
21 22

He is ordered to measure the temple. The two witnesses.

 1 Et datus est mihi calamus similis virgae, et dictum est mihi : Surge, et metire templum Dei, et altare, et adorantes in eo :  2 atrium autem, quod est foris templum, ejice foras, et ne metiaris illud : quoniam datum est gentibus, et civitatem sanctam calcabunt mensibus quadraginta duobus :  3 et dabo duobus testibus meis, et prophetabunt diebus mille ducentis sexaginta, amicti saccis.  4 Hi sunt duae olivae et duo candelabra in conspectu Domini terrae stantes.  5 Et si quis voluerit eos nocere, ignis exiet de ore eorum, et devorabit inimicos eorum : et si quis voluerit eos laedere, sic oportet eum occidi.

 6 Hi habent potestatem claudendi caelum, ne pluat diebus prophetiae ipsorum : et potestatem habent super aquas convertendi eas in sanguinem, et percutere terram omni plaga quotiescumque voluerint.  7 Et cum finierint testimonium suum, bestia, quae ascendit de abysso, faciet adversum eos bellum, et vincet illos, et occidet eos.  8 Et corpora eorum jacebunt in plateis civitatis magnae, quae vocatur spiritualiter Sodoma, et Aegyptus, ubi et Dominus eorum crucifixus est.  9 Et videbunt de tribubus, et populis, et linguis, et gentibus corpora eorum per tres dies et dimidium : et corpora eorum non sinent poni in monumentis :  10 et inhabitantes terram gaudebunt super illos, et jucundabuntur : et munera mittent invicem, quoniam hi duo prophetae cruciaverunt eos, qui habitabant super terram.

 11 Et post dies tres et dimidium, spiritus vitae a Deo intravit in eos. Et steterunt super pedes suos, et timor magnus cecidit super eos qui viderunt eos.  12 Et audierunt vocem magnam de caelo, dicentem eis : Ascendite huc. Et ascenderunt in caelum in nube : et viderunt illos inimici eorum.  13 Et in illa hora factus est terraemotus magnus, et decima pars civitatis cecidit : et occisa sunt in terraemotu nomina hominum septem millia : et reliqui in timorem sunt missi, et dederunt gloriam Deo caeli.  14 Vae secundum abiit : et ecce vae tertium veniet cito.  15 Et septimus angelus tuba cecinit : et factae sunt voces magnae in caelo dicentes : Factum est regnum hujus mundi, Domini nostri et Christi ejus, et regnabit in saecula saeculorum. Amen.

 16 Et viginti quatuor seniores, qui in conspectu Dei sedent in sedibus suis, ceciderunt in facies suas, et adoraverunt Deum, dicentes :  17 Gratias agimus tibi, Domine Deus omnipotens, qui es, et qui eras, et qui venturus es : quia accepisti virtutem tuam magnam, et regnasti.  18 Et iratae sunt gentes, et advenit ira tua et tempus mortuorum judicari, et reddere mercedem servis tuis prophetis, et sanctis, et timentibus nomen tuum pusillis et magnis, et exterminandi eos qui corruperunt terram.  19 Et apertum est templum Dei in caelo : et visa est arca testamenti ejus in templo ejus, et facta sunt fulgura, et voces, et terraemotus, et grando magna.

< prev the Apocalypse of St John (Revelation) next >
< prev Chapter 11 next >

 
TOP OF PAGE