Latin Vulgate (Clementine)
< previous   The Apocalypse Of Saint John (Revelation)   next >
< previous   Chapter 1   next >
01 02 03 04 05 06 07 08 09 10 11 12 13 14 15 16 17 18 19 20
21 22

St. John is ordered to write to the seven churches in Asia. The manner of Christ's appearing to him.

[1] Apocalypsis Jesu Christi, quam dedit illi Deus palam facere servis suis, quae oportet fieri cito : et significavit, mittens per angelum suum servo suo Joanni, [2] qui testimonium perhibuit verbo Dei, et testimonium Jesu Christi, quaecumque vidit. [3] Beatus qui legit, et audit verba prophetiae hujus, et servat ea, quae in ea scripta sunt : tempus enim prope est. [4] Joannes septem ecclesiis, quae sunt in Asia. Gratia vobis, et pax ab eo, qui est, et qui erat, et qui venturus est : et a septem spiritibus qui in conspectu throni ejus sunt : [5] et a Jesu Christo, qui est testis fidelis, primogenitus mortuorum, et princeps regum terrae, qui dilexit nos, et lavit nos a peccatis nostris in sanguine suo,

[6] et fecit nos regnum, et sacerdotes Deo et Patri suo : ipsi gloria et imperium in saecula saeculorum. Amen. [7] Ecce venit cum nubibus, et videbit eum omnis oculus, et qui eum pupugerunt. Et plangent se super eum omnes tribus terrae. Etiam : amen. [8] Ego sum alpha et omega, principium et finis, dicit Dominus Deus : qui est, et qui erat, et qui venturus est, omnipotens. [9] Ego Joannes frater vester, et particeps in tribulatione, et regno, et patientia in Christo Jesu : fui in insula, quae appellatur Patmos, propter verbum Dei, et testimonium Jesu : [10] fui in spiritu in dominica die, et audivi post me vocem magnam tamquam tubae,

[11] dicentis : Quod vides, scribe in libro : et mitte septem ecclesiis, quae sunt in Asia, Epheso, et Smyrnae, et Pergamo, et Thyatirae, et Sardis, et Philadelphiae, et Laodiciae. [12] Et conversus sum ut viderem vocem, quae loquebatur mecum : et conversus vidi septem candelabra aurea : [13] et in medio septem candelabrorum aureorum, similem Filio hominis vestitum podere, et praecinctum ad mamillas zona aurea : [14] caput autem ejus, et capilli erant candidi tamquam lana alba, et tamquam nix, et oculi ejus tamquam flamma ignis : [15] et pedes ejus similes auricalco, sicut in camino ardenti, et vox illius tamquam vox aquarum multarum :

[16] et habebat in dextera sua stellas septem : et de ore ejus gladius utraque parte acutus exibat : et facies ejus sicut sol lucet in virtute sua. [17] Et cum vidissem eum, cecidi ad pedes ejus tamquam mortuus. Et posuit dexteram suam super me, dicens : Noli timere : ego sum primus, et novissimus, [18] et vivus, et fui mortuus, et ecce sum vivens in saecula saeculorum : et habeo claves mortis, et inferni. [19] Scribe ergo quae vidisti, et quae sunt, et quae oportet fieri post haec. [20] Sacramentum septem stellarum, quas vidisti in dextera mea, et septem candelabra aurea : septem stellae, angeli sunt septem ecclesiarum : et candelabra septem, septem ecclesiae sunt.

< previous   The Apocalypse Of Saint John (Revelation)   next >
< previous   Chapter 1   next >