Latin Vulgate (Clementine)
< previous   The Apocalypse Of Saint John (Revelation)   next >
< previous   Chapter 4   next >
01 02 03 04 05 06 07 08 09 10 11 12 13 14 15 16 17 18 19 20
21 22

The vision of the throne of God, the twenty-four ancients and the four living creatures.

[1] Post haec vidi : et ecce ostium apertum in caelo, et vox prima, quam audivi tamquam tubae loquentis mecum, dicens : Ascende huc, et ostendam tibi quae oportet fieri post haec. [2] Et statim fui in spiritu : et ecce sedes posita erat in caelo, et supra sedem sedens. [3] Et qui sedebat similis erat aspectui lapidis jaspidis, et sardinis : et iris erat in circuitu sedis similis visioni smaragdinae. [4] Et in circuitu sedis sedilia viginti quatuor : et super thronos viginti quatuor seniores sedentes, circumamicti vestimentis albis, et in capitibus eorum coronae aureae. [5] Et de throno procedebant fulgura, et voces, et tonitrua : et septem lampades ardentes ante thronum, qui sunt septem spiritus Dei.

[6] Et in conspectu sedis tamquam mare vitreum simile crystallo : et in medio sedis, et in circuitu sedis quatuor animalia plena oculis ante et retro. [7] Et animal primum simile leoni, et secundum animal simile vitulo, et tertium animal habens faciem quasi hominis, et quartum animal simile aquilae volanti. [8] Et quatuor animalia, singula eorum habebant alas senas : et in circuitu, et intus plena sunt oculis : et requiem non habebant die ac nocte, dicentia : Sanctus, Sanctus, Sanctus Dominus Deus omnipotens, qui erat, et qui est, et qui venturus est. [9] Et cum darent illa animalia gloriam, et honorem, et benedictionem sedenti super thronum, viventi in saecula saeculorum, [10] procidebant viginti quatuor seniores ante sedentem in throno, et adorabant viventem in saecula saeculorum, et mittebant coronas suas ante thronum, dicentes :

[11] Dignus es Domine Deus noster accipere gloriam, et honorem, et virtutem : quia tu creasti omnia, et propter voluntatem tuam erant, et creata sunt.

< previous   The Apocalypse Of Saint John (Revelation)   next >
< previous   Chapter 4   next >