Latin Vulgate (Clementine)
< previous   The Apocalypse Of Saint John (Revelation)   next >
< previous   Chapter 12   next >
01 02 03 04 05 06 07 08 09 10 11 12 13 14 15 16 17 18 19 20
21 22

The vision of the woman clothed with the sun and of the great dragon her persecutor.

[1] Et signum magnum apparuit in caelo : mulier amicta sole, et luna sub pedibus ejus, et in capite ejus corona stellarum duodecim : [2] et in utero habens, clamabat parturiens, et cruciabatur ut pariat. [3] Et visum est aliud signum in caelo : et ecce draco magnus rufus habens capita septem, et cornua decem : et in capitibus ejus diademata septem, [4] et cauda ejus trahebat tertiam partem stellarum caeli, et misit eas in terram : et draco stetit ante mulierem, quae erat paritura, ut cum peperisset, filium ejus devoraret. [5] Et peperit filium masculum, qui recturus erat omnes gentes in virga ferrea : et raptus est filius ejus ad Deum, et ad thronum ejus,

[6] et mulier fugit in solitudinem ubi habebat locum paratum a Deo, ut ibi pascant eam diebus mille ducentis sexaginta. [7] Et factum est praelium magnum in caelo : Michael et angeli ejus praeliabantur cum dracone, et draco pugnabat, et angeli ejus : [8] et non valuerunt, neque locus inventus est eorum amplius in caelo. [9] Et projectus est draco ille magnus, serpens antiquus, qui vocatur diabolus, et Satanas, qui seducit universum orbem : et projectus est in terram, et angeli ejus cum illo missi sunt. [10] Et audivi vocem magnam in caelo dicentem : Nunc facta est salus, et virtus, et regnum Dei nostri, et potestas Christi ejus : quia projectus est accusator fratrum nostrorum, qui accusabat illos ante conspectum Dei nostri die ac nocte.

[11] Et ipsi vicerunt eum propter sanguinem Agni, et propter verbum testimonii sui, et non dilexerunt animas suas usque ad mortem. [12] Propterea laetamini caeli, et qui habitatis in eis. Vae terrae, et mari, quia descendit diabolus ad vos habens iram magnam, sciens quod modicum tempus habet. [13] Et postquam vidit draco quod projectus esset in terram, persecutus est mulierem, quae peperit masculum : [14] et datae sunt mulieri alae duae aquilae magnae ut volaret in desertum in locum suum, ubi alitur per tempus et tempora, et dimidium temporis a facie serpentis. [15] Et misit serpens ex ore suo post mulierem, aquam tamquam flumen, ut eam faceret trahi a flumine.

[16] Et adjuvit terra mulierem, et aperuit terra os suum, et absorbuit flumen, quod misit draco de ore suo. [17] Et iratus est draco in mulierem : et abiit facere praelium cum reliquis de semine ejus, qui custodiunt mandata Dei, et habent testimonium Jesu Christi. [18] Et stetit supra arenam maris.

< previous   The Apocalypse Of Saint John (Revelation)   next >
< previous   Chapter 12   next >