Latin Vulgate (Clementine)
< previous   The Apocalypse Of Saint John (Revelation)   next >
< previous   Chapter 5   next >
01 02 03 04 05 06 07 08 09 10 11 12 13 14 15 16 17 18 19 20
21 22

The book sealed with seven seals is opened by the Lamb, who thereupon receives adoration and praise from all.

[1] Et vidi in dextera sedentis supra thronum, librum scriptum intus et foris, signatum sigillis septem. [2] Et vidi angelum fortem, praedicantem voce magna : Quis est dignus aperire librum, et solvere signacula ejus? [3] Et nemo poterat neque in caelo, neque in terra, neque subtus terram aperire librum, neque respicere illum. [4] Et ego flebam multum, quoniam nemo dignus inventus est aperire librum, nec videre eum. [5] Et unus de senioribus dixit mihi : Ne fleveris : ecce vicit leo de tribu Juda, radix David, aperire librum, et solvere septem signacula ejus.

[6] Et vidi : et ecce in medio throni et quatuor animalium, et in medio seniorum, Agnum stantem tamquam occisum, habentem cornua septem, et oculos septem : qui sunt septem spiritus Dei, missi in omnem terram. [7] Et venit : et accepit de dextera sedentis in throno librum. [8] Et cum aperuisset librum, quatuor animalia, et viginti quatuor seniores ceciderunt coram Agno, habentes singuli citharas, et phialas aureas plenas odoramentorum, quae sunt orationes sanctorum : [9] et cantabant canticum novum, dicentes : Dignus es, Domine, accipere librum, et aperire signacula ejus : quoniam occisus es, et redemisti nos Deo in sanguine tuo ex omni tribu, et lingua, et populo, et natione : [10] et fecisti nos Deo nostro regnum, et sacerdotes : et regnabimus super terram.

[11] Et vidi, et audivi vocem angelorum multorum in circuitu throni, et animalium, et seniorum : et erat numerus eorum millia millium, [12] dicentium voce magna : Dignus est Agnus, qui occisus est, accipere virtutem, et divinitatem, et sapientiam, et fortitudinem, et honorem, et gloriam, et benedictionem. [13] Et omnem creaturam, quae in caelo est, et super terram, et sub terra, et quae sunt in mari, et quae in eo : omnes audivi dicentes : Sedenti in throno, et Agno, benedictio et honor, et gloria, et potestas in saecula saeculorum. [14] Et quatuor animalia dicebant : Amen. Et viginti quatuor seniores ceciderunt in facies suas : et adoraverunt viventem in saecula saeculorum.

< previous   The Apocalypse Of Saint John (Revelation)   next >
< previous   Chapter 5   next >