Latin Vulgate (Clementine)
< previous   The Apocalypse Of Saint John (Revelation)   next >
< previous   Chapter 18   next >
01 02 03 04 05 06 07 08 09 10 11 12 13 14 15 16 17 18 19 20
21 22

The fall of Babylon. Kings and merchants lament over her.

[1] Et post haec vidi alium angelum descendentem de caelo, habentem potestatem magnam : et terra illuminata est a gloria ejus. [2] Et exclamavit in fortitudine, dicens : Cecidit, cecidit Babylon magna : et facta est habitatio daemoniorum, et custodia omnis spiritus immundi, et custodia omnis volucris immundae, et odibilis : [3] quia de vino irae fornicationis ejus biberunt omnes gentes : et reges terrae cum illa fornicati sunt : et mercatores terrae de virtute deliciarum ejus divites facti sunt. [4] Et audivi aliam vocem de caelo, dicentem : Exite de illa populus meus : ut ne participes sitis delictorum ejus, et de plagis ejus non accipiatis. [5] Quoniam pervenerunt peccata ejus usque ad caelum, et recordatus est Dominus iniquitatum ejus.

[6] Reddite illi sicut et ipsa reddidit vobis : et duplicate duplicia secundum opera ejus : in poculo, quo miscuit, miscete illi duplum. [7] Quantum glorificavit se, et in deliciis fuit, tantum date illi tormentum et luctum : quia in corde suo dicit : Sedeo regina : et vidua non sum, et luctum non videbo. [8] Ideo in una die venient plagae ejus, mors, et luctus, et fames, et igne comburetur : quia fortis est Deus, qui judicabit illam. [9] Et flebunt, et plangent se super illam reges terrae, qui cum illa fornicati sunt, et in deliciis vixerunt, cum viderint fumum incendii ejus : [10] longe stantes propter timorem tormentorum ejus, dicentes : Vae, vae civitas illa magna Babylon, civitas illa fortis : quoniam una hora venit judicium tuum.

[11] Et negotiatores terrae flebunt, et lugebunt super illam : quoniam merces eorum nemo emet amplius : [12] merces auri, et argenti, et lapidis pretiosi, et margaritae, et byssi, et purpurae, et serici, et cocci ( et omne lignum thyinum, et omnia vasa eboris, et omnia vasa de lapide pretioso, et aeramento, et ferro, et marmore, [13] et cinnamomum) et odoramentorum, et unguenti, et thuris, et vini, et olei, et similae, et tritici, et jumentorum, et ovium, et equorum, et rhedarum, et mancipiorum, et animarum hominum. [14] Et poma desiderii animae tuae discesserunt a te, et omnia pinguia et praeclara perierunt a te, et amplius illa jam non invenient. [15] Mercatores horum, qui divites facti sunt, ab ea longe stabunt propter timorem tormentorum ejus, flentes, ac lugentes,

[16] et dicentes : Vae, vae civitas illa magna, quae amicta erat bysso, et purpura, et cocco, et deaurata erat auro, et lapide pretioso, et margaritis : [17] quoniam una hora destitutae sunt tantae divitiae, et omnis gubernator, et omnis qui in lacum navigat, et nautae, et qui in mari operantur, longe steterunt, [18] et clamaverunt videntes locum incendii ejus, dicentes : Quae similis civitati huic magnae? [19] et miserunt pulverem super capita sua, et clamaverunt flentes, et lugentes, dicentes : Vae, vae civitas illa magna, in qua divites facti sunt omnes, qui habebant naves in mari de pretiis ejus : quoniam una hora desolata est. [20] Exsulta super eam caelum, et sancti apostoli, et prophetae : quoniam judicavit Deus judicium vestrum de illa.

[21] Et sustulit unus angelus fortis lapidem quasi molarem magnum, et misit in mare, dicens : Hoc impetu mittetur Babylon civitas illa magna, et ultra jam non invenietur. [22] Et vox citharoedorum, et musicorum, et tibia canentium, et tuba non audietur in te amplius : et omnis artifex omnis artis non invenietur in te amplius : et vox molae non audietur in te amplius : [23] et lux lucernae non lucebit in te amplius : et vox sponsi et sponsae non audietur adhuc in te : quia mercatores tui erant principes terrae, quia in veneficiis tuis erraverunt omnes gentes. [24] Et in ea sanguis prophetarum et sanctorum inventus est : et omnium qui interfecti sunt in terra.

< previous   The Apocalypse Of Saint John (Revelation)   next >
< previous   Chapter 18   next >