Latin Vulgate (Clementine)
< previous   Prophecy Of Osee (Hosea)   next >
< previous   Chapter 8   next >
01 02 03 04 05 06 07 08 09 10 11 12 13 14            

The Israelites are threatened with destruction for their impiety and idolatry.

[1] In gutture tuo sit tuba quasi aquila super domum Domini, pro eo quod transgressi sunt foedus meum, et legem meam praevaricati sunt. [2] Me invocabunt : Deus meus, cognovimus te Israel. [3] Projecit Israel bonum : inimicus persequetur eum. [4] Ipsi regnaverunt, et non ex me; principes exstiterunt, et non cognovi : argentum suum et aurum suum fecerunt sibi idola, ut interirent. [5] Projectus est vitulus tuus, Samaria; iratus est furor meus in eos. Usquequo non poterunt emundari?

[6] Quia ex Israel et ipse est : artifex fecit illum, et non est Deus; quoniam in aranearum telas erit vitulus Samariae. [7] Quia ventum seminabunt, et turbinem metent : culmus stans non est in eo; germen non faciet farinam : quod etsi fecerit, alieni comedent eam. [8] Devoratus est Israel; nunc factus est in nationibus quasi vas immundum. [9] Quia ipsi ascenderunt ad Assur, onager solitarius sibi; Ephraim munera dederunt amatoribus. [10] Sed et cum mercede conduxerint nationes, nunc congregabo eos, et quiescent paulisper ab onere regis et principum.

[11] Quia multiplicavit Ephraim altaria ad peccandum; factae sunt ei arae in delictum. [12] Scribam ei multiplices leges meas, quae velut alienae computatae sunt. [13] Hostias offerent, immolabunt carnes et comedent, et Dominus non suscipiet eas : nunc recordabitur iniquitatis eorum, et visitabit peccata eorum : ipsi in Aegyptum convertentur. [14] Et oblitus est Israel factoris sui, et aedificavit delubra; et Judas multiplicavit urbes munitas; et mittam ignem in civitates ejus, et devorabit aedes illius.

< previous   Prophecy Of Osee (Hosea)   next >
< previous   Chapter 8   next >