Latin Vulgate (Clementine)
< previous   Prophecy Of Osee (Hosea)   next >
< previous   Chapter 9   next >
01 02 03 04 05 06 07 08 09 10 11 12 13 14            

The distress and captivity of Israel for their sins and idolatry.

[1] Noli laetari, Israel; noli exsultare sicut populi : quia fornicatus es a Deo tuo; dilexisti mercedem super omnes areas tritici. [2] Area et torcular non pascet eos, et vinum mentietur eis : [3] non habitabunt in terra Domini. Reversus est Ephraim in Aegyptum, et in Assyriis pollutum comedit. [4] Non libabunt Domino vinum, et non placebunt ei. Sacrificia eorum quasi panis lugentium; omnes qui comedent eum, contaminabuntur : quia panis eorum animae ipsorum : non intrabit in domum Domini. [5] Quid facietis in die solemni, in die festivitatis Domini?

[6] Ecce enim profecti sunt a vastitate : Aegyptus congregabit eos; Memphis sepeliet eos : desiderabile argentum eorum urtica haereditabit, lappa in tabernaculis eorum. [7] Venerunt dies visitationis, venerunt dies retributionis. Scitote, Israel, stultum prophetam, insanum virum spiritualem, propter multitudinem iniquitatis tuae, et multitudine amentiae. [8] Speculator Ephraim cum Deo meo, propheta laqueus ruinae factus est super omnes vias ejus; insania in domo Dei ejus. [9] Profunde peccaverunt, sicut in diebus Gabaa. Recordabitur iniquitatis eorum, et visitabit peccata eorum. [10] Quasi uvas in deserto inveni Israel, quasi prima poma ficulneae in cacumine ejus vidi patres eorum : ipsi autem intraverunt ad Beelphegor, et abalienati sunt in confusionem, et facti sunt abominabiles sicut ea quae dilexerunt.

[11] Ephraim quasi avis avolavit; gloria eorum a partu, et ab utero, et a conceptu. [12] Quod etsi enutrierint filios suos, absque liberis eos faciam in hominibus; sed et vae eis cum recessero ab eis! [13] Ephraim, ut vidi, Tyrus erat fundata in pulchritudine; et Ephraim educet ad interfectorem filios suos. [14] Da eis, Domine. Quid dabis eis? da eis vulvam sine liberis, et ubera arentia. [15] Omnes nequitiae eorum in Galgal, quia ibi exosos habui eos. Propter malitiam adinventionum eorum, de domo mea ejiciam eos; non addam ut diligam eos : omnes principes eorum recedentes.

[16] Percussus est Ephraim; radix eorum exsiccata est : fructum nequaquam facient, quod etsi genuerint, interficiam amantissima uteri eorum. [17] Abjiciet eos Deus meus, quia non audierunt eum, et erunt vagi in nationibus.

< previous   Prophecy Of Osee (Hosea)   next >
< previous   Chapter 9   next >