Latin Vulgate (Clementine)
< previous   Prophecy Of Osee (Hosea)   next >
< previous   Chapter 6   next >
01 02 03 04 05 06 07 08 09 10 11 12 13 14            

Affliction shall be a means to bring many to Christ, a complaint of the untowardness of the Jews. God loves mercy more than sacrifice.

[1] In tribulatione sua mane consurgent ad me : Venite, et revertamur ad Dominum, [2] quia ipse cepit, et sanabit nos; percutiet, et curabit nos. [3] Vivificabit nos post duos dies; in die tertia suscitabit nos, et vivemus in conspectu ejus. Sciemus, sequemurque ut cognoscamus Dominum : quasi diluculum praeparatus est egressus ejus, et veniet quasi imber nobis temporaneus et serotinus terrae. [4] Quid faciam tibi, Ephraim? quid faciam tibi, Juda? misericordia vestra quasi nubes matutina, et quasi ros mane pertransiens. [5] Propter hoc dolavi in prophetis; occidi eos in verbis oris mei : et judicia tua quasi lux egredientur.

[6] Quia misericordiam volui, et non sacrificium; et scientiam Dei plus quam holocausta. [7] Ipsi autem sicut Adam transgressi sunt pactum : ibi praevaricati sunt in me. [8] Galaad civitas operantium idolum, supplantata sanguine. [9] Et quasi fauces virorum latronum, particeps sacerdotum, in via interficientium pergentes de Sichem : quia scelus operati sunt. [10] In domo Israel vidi horrendum : ibi fornicationes Ephraim, contaminatus est Israel.

[11] Sed et Juda, pone messem tibi, cum convertero captivitatem populi mei.

< previous   Prophecy Of Osee (Hosea)   next >
< previous   Chapter 6   next >