DRBO.ORG Donate Advertising Rates Contact Us
Douay-Rheims DR + LV Latin Vulgate
Latin Vulgate (Clementine)
< | Prophecy Of Osee (Hosea) | >
< previous | Chapter 13 | next >
01  02  03  04  05  06  07  08  09  10  11  12  13  14

The judgments of God upon Israel for their sins. Christ shall one day redeem them.

[1] Loquente Ephraim, horror invasit Israel; et deliquit in Baal, et mortuus est. [2] Et nunc addiderunt ad peccandum; feceruntque sibi conflatile de argento suo quasi similitudinem idolorum: factura artificum totum est: his ipsi dicunt: Immolate homines, vitulos adorantes. [3] Idcirco erunt quasi nubes matutina, et sicut ros matutinus praeteriens; sicut pulvis turbine raptus ex area, et sicut fumus de fumario. [4] Ego autem Dominus Deus tuus, ex terra Aegypti; et Deum absque me nescies, et salvator non est praeter me. [5] Ego cognovi te in deserto, in terra solitudinis.

[6] Juxta pascua sua adimpleti sunt et saturati sunt; et levaverunt cor suum, et obliti sunt mei. [7] Et ego ero eis quasi leaena, sicut pardus in via Assyriorum. [8] Occurram eis quasi ursa raptis catulis, et dirumpam interiora jecoris eorum, et consumam eos ibi quasi leo: bestia agri scindet eos. [9] Perditio tua, Israel: tantummodo in me auxilium tuum. [10] Ubi est rex tuus? maxime nunc salvet te in omnibus urbibus tuis; et judices tui, de quibus dixisti: Da mihi regem et principes.

[11] Dabo tibi regem in furore meo, et auferam in indignatione mea. [12] Colligata est iniquitas Ephraim; absconditum peccatum ejus. [13] Dolores parturientis venient ei: ipse filius non sapiens: nunc enim non stabit in contritione filiorum. [14] De manu mortis liberabo eos; de morte redimam eos. Ero mors tua, o mors! morsus tuus ero, inferne! consolatio abscondita est ab oculis meis. [15] Quia ipse inter fratres dividet: adducet urentem ventum Dominus de deserto ascendentem, et siccabit venas ejus, et desolabit fontem ejus: et ipse diripiet thesaurum omnis vasis desiderabilis.

< previous | Chapter 13 | next >