Israel is justly punished for leaving God. The abundance of grace in the church of Christ.
[1] Dicite fratribus vestris : Populus meus; et sorori vestrae : Misericordiam consecuta.
[2] Judicate matrem vestram, judicate, quoniam ipsa non uxor mea, et ego non vir ejus. Auferat fornicationes suas a facie sua, et adulteria sua de medio uberum suorum;
[3] ne forte expoliem eam nudam, et statuam eam secundum diem nativitatis suae, et ponam eam quasi solitudinem, et statuam eam velut terram inviam, et interficiam eam siti.
[4] Et filiorum illius non miserebor, quoniam filii fornicationum sunt.
[5] Quia fornicata est mater eorum, confusa est quae concepit eos; quia dixit : Vadam post amatores meos, qui dant panes mihi, et aquas meas, lanam meam, et linum meum, oleum meum, et potum meum.
[6] Propter hoc ecce ego sepiam viam tuam spinis, et sepiam eam maceria, et semitas suas non inveniet.
[7] Et sequetur amatores suos, et non apprehendet eos; et quaeret eos, et non inveniet : et dicet : Vadam, et revertar ad virum meum priorem, quia bene mihi erat tunc magis quam nunc.
[8] Et haec nescivit, quia ego dedi ei frumentum, et vinum, et oleum, et argentum multiplicavi ei, et aurum, quae fecerunt Baal.
[9] Idcirco convertar, et sumam frumentum meum in tempore suo, et vinum meum in tempore suo. Et liberabo lanam meam et linum meum, quae operiebant ignominiam ejus.
[10] Et nunc revelabo stultitiam ejus in oculis amatorum ejus; et vir non eruet eam de manu mea;
[11] et cessare faciam omne gaudium ejus, solemnitatem ejus, neomeniam ejus, sabbatum ejus, et omnia festa tempora ejus.
[12] Et corrumpam vineam ejus, et ficum ejus, de quibus dixit : Mercedes hae meae sunt, quas dederunt mihi amatores mei; et ponam eam in saltum, et comedet eam bestia agri.
[13] Et visitabo super eam dies Baalim, quibus accendebat incensum, et ornabatur in aure sua, et monili suo. Et ibat post amatores suos, et mei obliviscebatur, dicit Dominus.
[14] Propter hoc ecce ego lactabo eam, et ducam eam in solitudinem, et loquar ad cor ejus.
[15] Et dabo ei vinitores ejus ex eodem loco, et vallem Achor, ad aperiendam spem; et canet ibi juxta dies juventutis suae, et juxta dies ascensionis suae de terra Aegypti.
[16] Et erit in die illa, ait Dominus : vocabit me, Vir meus, et non vocabit me ultra Baali.
[17] Et auferam nomina Baalim de ore ejus, et non recordabitur ultra nominis eorum.
[18] Et percutiam cum eis foedus in die illa, cum bestia agri, et cum volucre caeli, et cum reptili terrae; et arcum, et gladium, et bellum conteram de terra, et dormire eos faciam fiducialiter.
[19] Et sponsabo te mihi in sempiternum; et sponsabo te mihi in justitia, et judicio, et in misericordia, et in miserationibus.
[20] Et sponsabo te mihi in fide; et scies quia ego Dominus.
[21] Et erit in die illa : exaudiam, dicit Dominus, exaudiam caelos, et illi exaudient terram.
[22] Et terra exaudiet triticum, et vinum, et oleum, et haec exaudient Jezrahel.
[23] Et seminabo eam mihi in terra, et miserebor ejus quae fuit Absque misericordia.
[24] Et dicam Non populo meo : Populus meus es tu; et ipse dicet : Deus meus es tu.
|