Latin Vulgate (Clementine)
< previous   Prophecy Of Osee (Hosea)   next >
< previous   Chapter 10   next >
01 02 03 04 05 06 07 08 09 10 11 12 13 14            

After many benefits, great affliction shall fall upon the ten tribes, for their ingratitude to God.

[1] Vitis frondosa Israel, fructus adaequatus est ei : secundum multitudinem fructus sui multiplicavit altaria, juxta ubertatem terrae suae exuberavit simulacris. [2] Divisum est cor eorum, nunc interibunt; ipse confringet simulacra eorum, depopulabitur aras eorum. [3] Quia nunc dicent : Non est rex nobis, non enim timemus Dominum; et rex quid faciet nobis? [4] Loquimini verba visionis inutilis, et ferietis foedus; et germinabit quasi amaritudo judicium super sulcos agri. [5] Vaccas Bethaven coluerunt habitatores Samariae; quia luxit super eum populus ejus, et aeditui ejus super eum exsultaverunt in gloria ejus, quia migravit ab eo.

[6] Siquidem et ipse in Assur delatus est, munus regi ultori. Confusio Ephraim capiet, et confundetur Israel in voluntate sua. [7] Transire fecit Samaria regem suum quasi spumam super faciem aquae. [8] Et disperdentur excelsa idoli, peccatum Israel; lappa et tribulus ascendet super aras eorum : et dicent montibus : Operite nos, et collibus : Cadite super nos. [9] Ex diebus Gabaa peccavit Israel; ibi steterunt. Non comprehendet eos in Gabaa praelium super filios iniquitatis. [10] Juxta desiderium meum corripiam eos : congregabuntur super eos populi, cum corripientur propter duas iniquitates suas.

[11] Ephraim vitula docta diligere trituram, et ego transivi super pulchritudinem colli ejus : ascendam super Ephraim, arabit Judas; confringet sibi sulcos Jacob. [12] Seminate vobis in justitia, et metite in ore misericordiae. Innovate vobis novale; tempus autem requirendi Dominum, cum venerit qui docebit vos justitiam. [13] Arastis impietatem, iniquitatem messuistis : comedistis frugem mendacii, quia confisus es in viis tuis, in multitudine fortium tuorum. [14] Consurget tumultus in populo tuo; et omnes munitiones tuae vastabuntur, sicut vastatus est Salmana a domo ejus qui judicavit Baal in die praelii, matre super filios allisa. [15] Sic fecit vobis Bethel, a facie malitiae nequitiarum vestrarum.

< previous   Prophecy Of Osee (Hosea)   next >
< previous   Chapter 10   next >