Latin Vulgate (Clementine)
< previous   Prophecy Of Osee (Hosea)   next >
< previous   Chapter 12   next >
01 02 03 04 05 06 07 08 09 10 11 12 13 14            

Israel is reproved for sin. God's favours to them.

[1] Ephraim pascit ventum, et sequitur aestum; tota die mendacium et vastitatem multiplicat : et foedus cum Assyriis init, et oleum in Aegyptum ferebat. [2] Judicium ergo Domini cum Juda, et visitatio super Jacob : juxta vias ejus, et juxta adinventiones ejus reddet ei. [3] In utero supplantavit fratrem suum, et in fortitudine sua directus est cum angelo. [4] Et invaluit ad angelum, et confortatus est; flevit, et rogavit eum. In Bethel invenit eum, et ibi locutus est nobiscum. [5] Et Dominus Deus exercituum, Dominus memoriale ejus.

[6] Et tu ad Deum tuum converteris; misericordiam et judicium custodi, et spera in Deo tuo semper. [7] Chanaan, in manu ejus statera dolosa, calumniam dilexit. [8] Et dixit Ephraim : Verumtamen dives effectus sum; inveni idolum mihi : omnes labores mei non invenient mihi iniquitatem quam peccavi. [9] Et ego Dominus Deus tuus ex terra Aegypti : adhuc sedere te faciam in tabernaculis, sicut in diebus festivitatis. [10] Et locutus sum super prophetas, et ego visionem multiplicavi, et in manu prophetarum assimilatus sum.

[11] Si Galaad idolum, ergo frustra erant in Galgal bobus immolantes; nam et altaria eorum quasi acervi super sulcos agri. [12] Fugit Jacob in regionem Syriae, et servivit Israel in uxorem, et in uxorem servavit. [13] In propheta autem eduxit Dominus Israel de Aegypto, et in propheta servatus est. [14] Ad iracundiam me provocavit Ephraim in amaritudinibus suis : et sanguis ejus super eum veniet, et opprobrium ejus restituet ei Dominus suus.

< previous   Prophecy Of Osee (Hosea)   next >
< previous   Chapter 12   next >