Latin Vulgate (Clementine)
< previous   Prophecy Of Osee (Hosea)   next >
< previous   Chapter 4   next >
01 02 03 04 05 06 07 08 09 10 11 12 13 14            

God's judgment against the sins of Israel: Juda is warned not to follow their example.

[1] Audite verbum Domini, filii Israel, quia judicium Domino cum habitatoribus terrae : non est enim veritas, et non est misericordia, et non est scientia Dei in terra. [2] Maledictum, et mendacium, et homicidium, et furtum, et adulterium inundaverunt, et sanguis sanguinem tetigit. [3] Propter hoc lugebit terra, et infirmabitur omnis qui habitat in ea, in bestia agri, et in volucre caeli; sed et pisces maris congregabuntur. [4] Verumtamen unusquisque non judicet, et non arguatur vir : populus enim tuus sicut hi qui contradicunt sacerdoti. [5] Et corrues hodie, et corruet etiam propheta tecum. Nocte tacere feci matrem tuam.

[6] Conticuit populus meus, eo quod non habuerit scientiam : quia tu scientiam repulisti, repellam te, ne sacerdotio fungaris mihi; et oblita es legis Dei tui, obliviscar filiorum tuorum et ego. [7] Secundum multitudinem eorum sic peccaverunt mihi : gloriam eorum in ignominiam commutabo. [8] Peccata populi mei comedent, et ad iniquitatem eorum sublevabunt animas eorum. [9] Et erit sicut populus, sic sacerdos; et visitabo super eum vias ejus, et cogitationes ejus reddam ei. [10] Et comedent, et non saturabuntur; fornicati sunt, et non cessaverunt : quoniam Dominum dereliquerunt in non custodiendo.

[11] Fornicatio, et vinum, et ebrietas auferunt cor. [12] Populus meus in ligno suo interrogavit, et baculus ejus annuntiavit ei; spiritus enim fornicationum decepit eos, et fornicati sunt a Deo suo. [13] Super capita montium sacrificabant, et super colles ascendebant thymiama; subtus quercum, et populum, et terebinthum, quia bona erat umbra ejus; ideo fornicabuntur filiae vestrae, et sponsae vestrae adulterae erunt. [14] Non visitabo super filias vestras cum fuerint fornicatae, et super sponsas vestras cum adulteraverint, quoniam ipsi cum meretricibus conversabantur, et cum effeminatis sacrificabant; et populus non intelligens vapulabit. [15] Si fornicaris tu, Israel, non delinquat saltem Juda; et nolite ingredi in Galgala, et ne ascenderitis in Bethaven, neque juraveritis : Vivit Dominus!

[16] Quoniam sicut vacca lasciviens declinavit Israel; nunc pascet eos Dominus, quasi agnum in latitudine. [17] Particeps idolorum Ephraim : dimitte eum. [18] Separatum est convivium eorum; fornicatione fornicati sunt : dilexerunt afferre ignominiam protectores ejus. [19] Ligavit eum spiritus in alis suis, et confundentur a sacrificiis suis.

< previous   Prophecy Of Osee (Hosea)   next >
< previous   Chapter 4   next >