Latin Vulgate (Clementine)
< previous   Prophecy Of Osee (Hosea)   next >
< previous   Chapter 3   next >
01 02 03 04 05 06 07 08 09 10 11 12 13 14            

The prophet is commanded again to love an adulteress; to signify God's love to the synagogue. The wretched state of the Jews for a long time, till at last they shall be converted.

[1] Et dixit Dominus ad me : Adhuc vade, et dilige mulierem dilectam amico et adulteram, sicut diligit Dominus filios Israel, et ipsi respiciunt ad deos alienos, et diligunt vinacia uvarum. [2] Et fodi eam mihi quindecim argenteis, et coro hordei, et dimidio coro hordaei. [3] Et dixi ad eam : Dies multos exspectabis me; non fornicaberis, et non eris viro; sed et ego exspectabo te. [4] Quia dies multos sedebunt filii Israel sine rege, et sine principe, et sine sacrificio, et sine altari, et sine ephod, et sine theraphim. [5] Et post haec revertentur filii Israel, et quaerent Dominum Deum suum, et David regem suum : et pavebunt ad Dominum, et ad bonum ejus, in novissimo dierum.

< previous   Prophecy Of Osee (Hosea)   next >
< previous   Chapter 3   next >