Latin Vulgate (Clementine)
< previous   Prophecy Of Osee (Hosea)   next >
< previous   Chapter 14   next >
01 02 03 04 05 06 07 08 09 10 11 12 13 14            

Samaria shall be destroyed. An exhortation to repentance: God's favour through Christ to the penitent.

[1] Pereat Samaria, quoniam ad amaritudinem concitavit Deum suum! in gladio pereant, parvuli eorum elidantur, et foetae ejus discindantur! [2] Convertere, Israel, ad Dominum Deum tuum, quoniam corruisti in iniquitate tua. [3] Tollite vobiscum verba, et convertimini ad Dominum; et dicite ei : Omnem aufer iniquitatem, accipe bonum, et reddemus vitulos labiorum nostrorum. [4] Assur non salvabit nos : super equum non ascendemus, nec dicemus ultra, Dii nostri opera manuum nostrarum : quia ejus, qui in te est, misereberis pupilli. [5] Sanabo contritiones eorum; diligam eos spontanee : quia aversus est furor meus ab eis.

[6] Ero quasi ros; Israel germinabit sicut lilium, et erumpet radix ejus ut Libani. [7] Ibunt rami ejus, et erit quasi oliva gloria ejus, et odor ejus ut Libani. [8] Convertentur sedentes in umbra ejus; vivent tritico, et germinabunt quasi vinea; memoriale ejus sicut vinum Libani. [9] Ephraim, quid mihi ultra idola? Ego exaudiam, et dirigam eum ego ut abietem virentem; ex me fructus tuus inventus est. [10] Quis sapiens, et intelliget ista? intelligens, et sciet haec? quia rectae viae Domini, et justi ambulabunt in eis; praevaricatores vero corruent in eis.

< previous   Prophecy Of Osee (Hosea)   next >
< previous   Chapter 14   next >