Latin Vulgate (Clementine)
< previous   Prophecy Of Osee (Hosea)   next >
< previous   Chapter 7   next >
01 02 03 04 05 06 07 08 09 10 11 12 13 14            

The manifold sins of Israel, and of their kings, hinder the Lord from healing them.

[1] Cum sanare vellem Israel, revelata est iniquitas Ephraim, et malitia Samariae, quia operati sunt mendacium; et fur ingressus est spolians, latrunculus foris. [2] Et ne forte dicant in cordibus suis, omnem malitiam eorum me recordatum, nunc circumdederunt eos adinventiones suae : coram facie mea factae sunt. [3] In malitia sua laetificaverunt regem, et in mendaciis suis principes. [4] Omnes adulterantes, quasi clibanus succensus a coquente; quievit paululum civitas a commistione fermenti, donec fermentaretur totum. [5] Dies regis nostri : coeperunt principes furere a vino; extendit manum suam cum illusoribus.

[6] Quia applicuerunt quasi clibanum cor suum, cum insidiaretur eis; tota nocte dormivit coquens eos : mane ipse succensus quasi ignis flammae. [7] Omnes calefacti sunt quasi clibanus, et devoraverunt judices suos : omnes reges eorum ceciderunt; non est qui clamat in eis ad me. [8] Ephraim in populis ipse commiscebatur; Ephraim factus est subcinericius panis, qui non reversatur. [9] Comederunt alieni robur ejus, et ipse nescivit; sed et cani effusi sunt in eo, et ipse ignoravit. [10] Et humiliabitur superbia Israel in facie ejus; nec reversi sunt ad Dominum Deum suum, et non quaesierunt eum in omnibus his.

[11] Et factus est Ephraim quasi columba seducta non habens cor. Aegyptum invocabant; ad Assyrios abierunt. [12] Et cum profecti fuerint, expandam super eos rete meum : quasi volucrem caeli detraham eos; caedam eos secundum auditionem coetus eorum. [13] Vae eis, quoniam recesserunt a me! vastabuntur, quia praevaricati sunt in me, et ego redemi eos, et ipsi locuti sunt contra me mendacia. [14] Et non clamaverunt ad me in corde suo, sed ululabant in cubilibus suis : super triticum et vinum ruminabant; recesserunt a me. [15] Et ego erudivi eos, et confortavi brachia eorum, et in me cogitaverunt malitiam.

[16] Reversi sunt ut essent absque jugo; facti sunt quasi arcus dolosus : cadent in gladio principes eorum, a furore linguae suae. Ista subsannatio eorum in terra Aegypti.

< previous   Prophecy Of Osee (Hosea)   next >
< previous   Chapter 7   next >