Douay-Rheims DR + LV Latin Vulgate  
Latin Vulgate (Clementine)
< | Prophecy Of Osee (Hosea) | >
< previous | Chapter 1 | next >
01  02  03  04  05  06  07  08  09  10  11  12  13  14

By marrying a harlot, and by the names of his children, the prophet sets forth the crimes of Israel and their punishment. He foretells their redemption by Christ.

[1] Verbum Domini, quod factum est ad Osee, filium Beeri, in diebus Oziae, Joathan, Achaz, Ezechiae, regum Juda; et in diebus Jeroboam, filii Joas, regis Israel. [2] Principium loquendi Domino in Osee. Et dixit Dominus ad Osee: Vade, sume tibi uxorem fornicationum, et fac tibi filios fornicationum, quia fornicans fornicabitur terra a Domino. [3] Et abiit, et accepit Gomer, filiam Debelaim: et concepit, et peperit ei filium. [4] Et dixit Dominus ad eum: Voca nomen ejus Jezrahel, quoniam adhuc modicum, et visitabo sanguinem Jezrahel super domum Jehu, et quiescere faciam regnum domus Israel. [5] Et in illa die conteram arcum Israel in valle Jezrahel.

[6] Et concepit adhuc, et peperit filiam. Et dixit ei: Voca nomen ejus, Absque misericordia, quia non addam ultra misereri domui Israel, sed oblivione obliviscar eorum. [7] Et domui Juda miserebor, et salvabo eos in Domino Deo suo; et non salvabo eos in arcu et gladio, et in bello, et in equis, et in equitibus. [8] Et ablactavit eam quae erat Absque misericordia. Et concepit, et peperit filium. [9] Et dixit: Voca nomen ejus, Non populus meus, quia vos non populus meus, et ego non ero vester. [10] Et erit numerus filiorum Israel quasi arena maris, quae sine mensura est, et non numerabitur. Et erit in loco ubi dicetur eis: Non populus meus vos: dicetur eis: Filii Dei viventis.

[11] Et congregabuntur filii Juda et filii Israel pariter; et ponent sibimet caput unum, et ascendent de terra, quia magnus dies Jezrahel.

< previous | Chapter 1 | next >