An exhortation to chastity, temperance, and works of mercy; with the praise of a wise woman.
[1] Verba Lamuelis regis. Visio qua erudivit eum mater sua.
[2] Quid, dilecte mi? quid, dilecte uteri mei? quid, dilecte votorum meorum?
[3] Ne dederis mulieribus substantiam tuam, et divitias tuas ad delendos reges.
[4] Noli regibus, o Lamuel, noli regibus dare vinum, quia nullum secretum est ubi regnat ebrietas;
[5] et ne forte bibant, et obliviscantur judiciorum, et mutent causam filiorum pauperis.
[6] Date siceram moerentibus, et vinum his qui amaro sunt animo.
[7] Bibant, et obliviscantur egestatis suae, et doloris sui non recordentur amplius.
[8] Aperi os tuum muto, et causis omnium filiorum qui pertranseunt.
[9] Aperi os tuum, decerne quod justum est, et judica inopem et pauperem.
[10] Mulierem fortem quis inveniet? procul et de ultimis finibus pretium ejus.
[11] Confidit in ea cor viri sui, et spoliis non indigebit.
[12] Reddet ei bonum, et non malum, omnibus diebus vitae suae.
[13] Quaesivit lanam et linum, et operata est consilia manuum suarum.
[14] Facta et quasi navis institoris, de longe portans panem suum.
[15] Et de nocte surrexit, deditque praedam domesticis suis, et cibaria ancillis suis.
[16] Consideravit agrum, et emit eum; de fructu manuum suarum plantavit vineam.
[17] Accinxit fortitudine lumbos suos, et roboravit brachium suum.
[18] Gustavit, et vidit quia bona est negotiatio ejus; non extinguetur in nocte lucerna ejus.
[19] Manum suam misit ad fortia, et digiti ejus apprehenderunt fusum.
[20] Manum suam aperuit inopi, et palmas suas extendit ad pauperem.
[21] Non timebit domui suae a frigoribus nivis; omnes enim domestici ejus vestiti sunt duplicibus.
[22] Stragulatam vestem fecit sibi; byssus et purpura indumentum ejus.
[23] Nobilis in portis vir ejus, quando sederit cum senatoribus terrae.
[24] Sindonem fecit, et vendidit, et cingulum tradidit Chananaeo.
[25] Fortitudo et decor indumentum ejus, et ridebit in die novissimo.
[26] Os suum aperuit sapientiae, et lex clementiae in lingua ejus.
[27] Consideravit semitas domus suae, et panem otiosa non comedit.
[28] Surrexerunt filii ejus, et beatissimam praedicaverunt; vir ejus, et laudavit eam.
[29] Multae filiae congregaverunt divitias; tu supergressa es universas.
[30] Fallax gratia, et vana est pulchritudo : mulier timens Dominum, ipsa laudabitur.
[31] Date ei de fructu manuum suarum, et laudent eam in portis opera ejus.
|