(No prolog)
[1] Sicut divisiones aquarum, ita cor regis in manu Domini; quocumque voluerit inclinabit illud.
[2] Omnis via viri recta sibi videtur, appendit autem corda Dominus.
[3] Facere misericordiam et judicium magis placet Domino quam victimae.
[4] Exaltatio oculorum est dilatatio cordis; lucerna impiorum peccatum.
[5] Cogitationes robusti semper in abundantia, omnis autem piger semper in egestate est.
[6] Qui congregat thesauros lingua mendacii vanus et excors est, et impingetur ad laqueos mortis.
[7] Rapinae impiorum detrahent eos, quia noluerunt facere judicium.
[8] Perversa via viri aliena est; qui autem mundus est, rectum opus ejus.
[9] Melius est sedere in angulo domatis, quam cum muliere litigiosa, et in domo communi.
[10] Anima impii desiderat malum : non miserebitur proximo suo.
[11] Mulctato pestilente, sapientior erit parvulus, et si sectetur sapientem, sumet scientiam.
[12] Excogitat justus de domo impii, ut detrahat impios a malo.
[13] Qui obturat aurem suam ad clamorem pauperis, et ipse clamabit, et non exaudietur.
[14] Munus absconditum extinguit iras, et donum in sinu indignationem maximam.
[15] Gaudium justo est facere judicium, et pavor operantibus iniquitatem.
[16] Vir qui erraverit a via doctrinae in coetu gigantum commorabitur.
[17] Qui diligit epulas in egestate erit; qui amat vinum et pinguia non ditabitur.
[18] Pro justo datur impius, et pro rectis iniquus.
[19] Melius est habitare in terra deserta, quam cum muliere rixosa et iracunda.
[20] Thesaurus desiderabilis, et oleum in habitaculo justi : et imprudens homo dissipabit illud.
[21] Qui sequitur justitiam et misericordiam inveniet vitam, justitiam, et gloriam.
[22] Civitatem fortium ascendit sapiens, et destruxit robur fiduciae ejus.
[23] Qui custodit os suum et linguam suam custodit ab angustiis animam suam.
[24] Superbus et arrogans vocatur indoctus, qui in ira operatur superbiam.
[25] Desideria occidunt pigrum : noluerunt enim quidquam manus ejus operari.
[26] Tota die concupiscit et desiderat; qui autem justus est tribuet, et non cessabit.
[27] Hostiae impiorum abominabiles, quia offeruntur ex scelere.
[28] Testis mendax peribit; vir obediens loquetur victoriam.
[29] Vir impius procaciter obfirmat vultum suum; qui autem rectus est corrigit viam suam.
[30] Non est sapientia, non est prudentia, non est consilium contra Dominum.
[31] Equus paratur ad diem belli; Dominus autem salutem tribuit.
|