(No prolog)
[1] Melior est buccella sicca cum gaudio, quam domus plena victimis cum jurgio.
[2] Servus sapiens dominabitur filiis stultis, et inter fratres haereditatem dividet.
[3] Sicut igne probatur argentum et aurum camino, ita corda probat Dominus.
[4] Malus obedit linguae iniquae, et fallax obtemperat labiis mendacibus.
[5] Qui despicit pauperem exprobrat factori ejus, et qui ruina laetatur alterius non erit impunitus.
[6] Corona senum filii filiorum, et gloria filiorum patres eorum.
[7] Non decent stultum verba composita, nec principem labium mentiens.
[8] Gemma gratissima exspectatio praestolantis; quocumque se vertit, prudenter intelligit.
[9] Qui celat delictum quaerit amicitias; qui altero sermone repetit, separat foederatos.
[10] Plus proficit correptio apud prudentem, quam centum plagae apud stultum.
[11] Semper jurgia quaerit malus; angelus autem crudelis mittetur contra eum.
[12] Expedit magis ursae occurrere raptis foetibus, quam fatuo confidenti in stultitia sua.
[13] Qui reddit mala pro bonis, non recedet malum de domo ejus.
[14] Qui dimittit aquam caput est jurgiorum, et antequam patiatur contumeliam judicium deserit.
[15] Qui justificat impium, et qui condemnat justum, abominabilis est uterque apud Deum.
[16] Quid prodest stulto habere divitias, cum sapientiam emere non possit? Qui altum facit domum suam quaerit ruinam, et qui evitat discere incidet in mala.
[17] Omni tempore diligit qui amicus est, et frater in angustiis comprobatur.
[18] Stultus homo plaudet manibus, cum spoponderit pro amico suo.
[19] Qui meditatur discordias diligit rixas, et qui exaltat ostium quaerit ruinam.
[20] Qui perversi cordis est non inveniet bonum, et qui vertit linguam incidet in malum.
[21] Natus est stultus in ignominiam suam; sed nec pater in fatuo laetabitur.
[22] Animus gaudens aetatem floridam facit; spiritus tristis exsiccat ossa.
[23] Munera de sinu impius accipit, ut pervertat semitas judicii.
[24] In facie prudentis lucet sapientia; oculi stultorum in finibus terrae.
[25] Ira patris filius stultus, et dolor matris quae genuit eum.
[26] Non est bonum damnum inferre justo, nec percutere principem qui recta judicat.
[27] Qui moderatur sermones suos doctus et prudens est, et pretiosi spiritus vir eruditus.
[28] Stultus quoque, si tacuerit, sapiens reputabitur, et si compresserit labia sua, intelligens.
|