(No prolog)
[1] Filius sapiens doctrina patris, qui autem illusor est non audit cum arguitur.
[2] De fructu oris sui homo satiabitur bonis, anima autem praevaricatorum iniqua.
[3] Qui custodit os suum custodit animam suam; qui autem inconsideratus est ad loquendum, sentiet mala.
[4] Vult et non vult piger; anima autem operantium impinguabitur.
[5] Verbum mendax justus detestabitur; impius autem confundit, et confundetur.
[6] Justitia custodit innocentis viam, impietas autem peccatorem supplantat.
[7] Est quasi dives, cum nihil habeat, et est quasi pauper, cum in multis divitiis sit.
[8] Redemptio animae viri divitiae suae; qui autem pauper est, increpationem non sustinet.
[9] Lux justorum laetificat, lucerna autem impiorum extinguetur.
[10] Inter superbos semper jurgia sunt; qui autem agunt omnia cum consilio, reguntur sapientia.
[11] Substantia festinata minuetur; quae autem paulatim colligitur manu, multiplicabitur.
[12] Spes quae differtur affligit animam; lignum vitae desiderium veniens.
[13] Qui detrahit alicui rei ipse se in futurum obligat, qui autem timet praeceptum in pace versabitur. Animae dolosae errant in peccatis, justi autem misericordes sunt, et miserantur.
[14] Lex sapientis fons vitae, ut declinet a ruina mortis.
[15] Doctrina bona dabit gratiam; in itinere contemptorum vorago.
[16] Astutus omnia agit cum consilio, qui autem fatuus est aperit stultitiam.
[17] Nuntius impii cade in malum; legatus autem fidelis, sanitas.
[18] Egestas et ignominia ei qui deserit disciplinam, qui autem acquiescit arguenti glorificabitur.
[19] Desiderium si compleatur delectat animam; detestantur stulti eos qui fugiunt mala.
[20] Qui cum sapientibus graditur sapiens erit; amicus stultorum similis efficietur.
[21] Peccatores persequitur malum, et justis retribuentur bona.
[22] Bonus reliquit haeredes filios et nepotes, et custoditur justo substantia peccatoris.
[23] Multi cibi in novalibus patrum, et aliis congregantur absque judicio.
[24] Qui parcit virgae odit filium suum; qui autem diligit illum instanter erudit.
[25] Justus comedit et replet animam suam; venter autem impiorum insaturabilis.
|