(No prolog)
[1] Occasiones quaerit qui vult recedere ab amico, omni tempore erit exprobrabilis.
[2] Non recipit stultus verba prudentiae, nisi ea dixeris quae versantur in corde ejus.
[3] Impius, cum in profundum venerit peccatorum, contemnit; sed sequitur eum ignominia et opprobrium.
[4] Aqua profunda verba ex ore viri, et torrens redundans fons sapientiae.
[5] Accipere personam impii non est bonum, ut declines a veritate judicii.
[6] Labia stulti miscent se rixis, et os ejus jurgia provocat.
[7] Os stulti contritio ejus, et labia ipsius ruina animae ejus.
[8] Verba bilinguis quasi simplicia, et ipsa perveniunt usque ad interiora ventris. Pigrum dejicit timor; animae autem effeminatorum esurient.
[9] Qui mollis et dissolutus est in opere suo frater est sua opera dissipantis.
[10] Turris fortissima nomen Domini; ad ipsum currit justus, et exaltabitur.
[11] Substantia divitis urbs roboris ejus, et quasi murus validus circumdans eum.
[12] Antequam conteratur, exaltatur cor hominis, et antequam glorificetur, humiliatur.
[13] Qui prius respondet quam audiat, stultum se esse demonstrat et confusione dignum.
[14] Spiritus viri sustentat imbecillitatem suam; spiritum vero ad irascendum facilem quis poterit sustinere?
[15] Cor prudens possidebit scientiam, et auris sapientium quaerit doctrinam.
[16] Donum hominis dilatat viam ejus, et ante principes spatium ei facit.
[17] Justus prior est accusator sui : venit amicus ejus, et investigabit eum.
[18] Contradictiones comprimit sors, et inter potentes quoque dijudicat.
[19] Frater qui adjuvatur a fratre quasi civitas firma, et judicia quasi vectes urbium.
[20] De fructu oris viri replebitur venter ejus, et genimina labiorum ipsius saturabunt eum.
[21] Mors et vita in manu linguae; qui diligunt eam comedent fructus ejus.
[22] Qui invenit mulierem bonam invenit bonum, et hauriet jucunditatem a Domino. Qui expellit mulierem bonam expellit bonum; qui autem tenet adulteram stultus est et impius.
[23] Cum obsecrationibus loquetur pauper, et dives effabitur rigide.
[24] Vir amabilis ad societatem magis amicus erit quam frater.
|