(No prolog)
[1] Hae quoque parabolae Salomonis, quas transtulerunt viri Ezechiae regis Juda.
[2] Gloria Dei est celare verbum, et gloria regum investigare sermonem.
[3] Caelum sursum, et terra deorsum, et cor regum inscrutabile.
[4] Aufer rubiginem de argento, et egredietur vas purissimum.
[5] Aufer impietatem de vultu regis, et firmabitur justitia thronus ejus.
[6] Ne gloriosus appareas coram rege, et in loco magnorum ne steteris.
[7] Melius est enim ut dicatur tibi : Ascende huc, quam ut humilieris coram principe.
[8] Quae viderunt oculi tui ne proferas in jurgio cito, ne postea emendare non possis, cum dehonestaveris amicum tuum.
[9] Causam tuam tracta cum amico tuo, et secretum extraneo ne reveles :
[10] ne forte insultet tibi cum audierit, et exprobrare non cesset. Gratia et amicitia liberant : quas tibi serva, ne exprobrabilis fias.
[11] Mala aurea in lectis argenteis, qui loquitur verbum in tempore suo.
[12] Inauris aurea et margaritum fulgens qui arguit sapientem et aurem obedientem.
[13] Sicut frigus nivis in die messis, ita legatus fidelis ei qui misit eum : animam ipsius requiescere facit.
[14] Nubes, et ventus, et pluviae non sequentes, vir gloriosus et promissa non complens.
[15] Patientia lenietur princeps, et lingua mollis confringet duritiam.
[16] Mel invenisti comede quod sufficit tibi, ne fore satiatus evomas illud.
[17] Subtrahe pedem tuum de domo proximi tui, nequando satiatus oderit te.
[18] Jaculum, et gladius, et sagitta acuta, homo qui loquitur contra proximum suum falsum testimonium.
[19] Dens putridus, et pes lassus, qui sperat super infideli in die angustiae,
[20] et amittit pallium in die frigoris. Acetum in nitro, qui cantat carmina cordi pessimo. Sicut tinea vestimento, et vermis ligno, ita tristitia viri nocet cordi.
[21] Si esurierit inimicus tuus, ciba illum; si sitierit, da ei aquam bibere :
[22] prunas enim congregabis super caput ejus, et Dominus reddet tibi.
[23] Ventus aquilo dissipat pluvias, et facies tristis linguam detrahentem.
[24] Melius est sedere in angulo domatis, quam cum muliere litigiosa et in domo communi.
[25] Aqua frigida animae sitienti, et nuntius bonus de terra longinqua.
[26] Fons turbatus pede et vena corrupta, justus cadens coram impio.
[27] Sicut qui mel multum comedit non est ei bonum, sic qui scrutator est majestatis opprimetur a gloria.
[28] Sicut urbs patens et absque murorum ambitu, ita vir qui non potest in loquendo cohibere spiritum suum.
|