An exhortation to fly unlawful lust, and the occasions of it.
[1] Fili mi, attende ad sapientiam meam, et prudentiae meae inclina aurem tuam :
[2] ut custodias cogitationes, et disciplinam labia tua conservent. Ne attendas fallaciae mulieris;
[3] favus enim distillans labia meretricis, et nitidius oleo guttur ejus :
[4] novissima autem illius amara quasi absinthium, et acuta quasi gladius biceps.
[5] Pedes ejus descendunt in mortem, et ad inferos gressus illius penetrant.
[6] Per semitam vitae non ambulant; vagi sunt gressus ejus et investigabiles.
[7] Nunc ergo, fili mi, audi, et ne recedas a verbis oris mei.
[8] Longe fac ab ea viam tuam, et ne appropinques foribus domus ejus.
[9] Ne des alienis honorem tuum, et annos tuos crudeli :
[10] ne forte implentur extranei viribus tuis, et labores tui sint in domo aliena,
[11] et gemas in novissimis, quando consumseris carnes tuas et corpus tuum, et dicas :
[12] Cur detestatus sum disciplinam, et increpationibus non acquievit cor meum,
[13] nec audivi vocem docentium me, et magistris non inclinavi aurem meam?
[14] pene fui in omni malo, in medio ecclesiae et synagogae.
[15] Bibe aquam de cisterna tua, et fluenta putei tui;
[16] deriventur fontes tui foras, et in plateis aquas tuas divide.
[17] Habeto eas solus, nec sint alieni participes tui.
[18] Sit vena tua benedicta, et laetare cum muliere adolescentiae tuae.
[19] Cerva carissima, et gratissimus hinnulus : ubera ejus inebrient te in omni tempore, in amore ejus delectare jugiter.
[20] Quare seduceris, fili mi, ab aliena, et foveris in sinu alterius?
[21] Respicit Dominus vias hominis, et omnes gressus ejus considerat.
[22] Iniquitates suas capiunt impium, et funibus peccatorum suorum constringitur.
[23] Ipse morietur, quia non habuit disciplinam, et in multitudine stultitiae suae decipietur.
|