(No prolog)
[1] Luxuriosa res vinum, et tumultuosa ebrietas : quicumque his delectatur non erit sapiens.
[2] Sicut rugitus leonis, ita et terror regis : qui provocat eum peccat in animam suam.
[3] Honor est homini qui separat se a contentionibus; omnes autem stulti miscentur contumeliis.
[4] Propter frigus piger arare noluit; mendicabit ergo aestate, et non dabitur illi.
[5] Sicut aqua profunda, sic consilium in corde viri; sed homo sapiens exhauriet illud.
[6] Multi homines misericordes vocantur; virum autem fidelem quis inveniet?
[7] Justus qui ambulat in simplicitate sua beatos post se filios derelinquet.
[8] Rex qui sedet in solio judicii dissipat omne malum intuitu suo.
[9] Quis potest dicere : Mundum est cor meum; purus sum a peccato?
[10] Pondus et pondus, mensura et mensura : utrumque abominabile est apud Deum.
[11] Ex studiis suis intelligitur puer, si munda et recta sint opera ejus.
[12] Aurem audientem, et oculum videntem : Dominus fecit utrumque.
[13] Noli diligere somnum, ne te egestas opprimat; aperi oculos tuos, et saturare panibus.
[14] Malum est, malum est, dicit omnis emptor; et cum recesserit, tunc gloriabitur.
[15] Est aurum et multitudo gemmarum, et vas pretiosum labia scientiae.
[16] Tolle vestimentum ejus qui fidejussor extitit alieni, et pro extraneis aufer pignus ab eo.
[17] Suavis est homini panis mendacii, et postea implebitur os ejus calculo.
[18] Cogitationes consiliis roborantur, et gubernaculis tractanda sunt bella.
[19] Ei qui revelat mysteria et ambulat fraudulenter, et dilatat labia sua, ne commiscearis.
[20] Qui maledicit patri suo et matri, extinguetur lucerna ejus in mediis tenebris,
[21] haereditas ad quam festinatur in principio, in novissimo benedictione carebit.
[22] Ne dicas : Reddam malum : exspecta Dominum, et liberabit te.
[23] Abominatio est apud Dominum pondus et pondus; statera dolosa non est bona.
[24] A Domino diriguntur gressus viri; quis autem hominum intelligere potest viam suam?
[25] Ruina est homini devorare sanctos, et post vota retractare.
[26] Dissipat impios rex sapiens, et incurvat super eos fornicem.
[27] Lucerna Domini spiraculum hominis, quae investigat omnia secreta ventris.
[28] Misericordia et veritas custodiunt regem, et roboratur clementia thronus ejus.
[29] Exsultatio juvenum fortitudo eorum, et dignitas senum canities.
[30] Livor vulneris absterget mala, et plagae in secretioribus ventris.
|