(No prolog)
[1] Sapiens mulier aedificat domum suam; insipiens exstructam quoque manibus destruet.
[2] Ambulans recto itinere, et timens Deum, despicitur ab eo qui infami graditur via.
[3] In ore stulti virga superbiae; labia autem sapientium custodiunt eos.
[4] Ubi non sunt boves praesepe vacuum est; ubi autem plurimae segetes, ibi manifesta est fortitudo bovis.
[5] Testis fidelis non mentitur; profert autem mendacium dolosus testis.
[6] Quaerit derisor sapientiam, et non invenit; doctrina prudentium facilis.
[7] Vade contra virum stultum, et nescit labia prudentiae.
[8] Sapientia callidi est intelligere viam suam, et imprudentia stultorum errans.
[9] Stultus illudet peccatum, et inter justos morabitur gratia.
[10] Cor quod novit amaritudinem animae suae, in gaudio ejus non miscebitur extraneus.
[11] Domus impiorum delebitur, tabernacula vero justorum germinabunt.
[12] Est via quae videtur homini justa, novissima autem ejus deducunt ad mortem.
[13] Risus dolore miscebitur, et extrema gaudii luctus occupat.
[14] Viis suis replebitur stultus, et super eum erit vir bonus.
[15] Innocens credit omni verbo; astutus considerat gressus suos. Filio doloso nihil erit boni; servo autem sapienti prosperi erunt actus, et dirigetur via ejus.
[16] Sapiens timet, et declinat a malo; stultus transilit, et confidit.
[17] Impatiens operabitur stultitiam, et vir versutus odiosus est.
[18] Possidebunt parvuli stultitiam, et exspectabunt astuti scientiam.
[19] Jacebunt mali ante bonos, et impii ante portas justorum.
[20] Etiam proximo suo pauper odiosus erit, amici vero divitum multi.
[21] Qui despicit proximum suum peccat; qui autem miseretur pauperis beatus erit. Qui credit in Domino misericordiam diligit.
[22] Errant qui operantur malum; misericordia et veritas praeparant bona.
[23] In omni opere erit abundantia; ubi autem verba sunt plurima, ibi frequenter egestas.
[24] Corona sapientium divitiae eorum; fatuitas stultorum imprudentia.
[25] Liberat animas testis fidelis, et profert mendacia versipellis.
[26] In timore Domini fiducia fortitudinis, et filiis ejus erit spes.
[27] Timor Domini fons vitae, ut declinent a ruina mortis.
[28] In multitudine populi dignitas regis, et in paucitate plebis ignominia principis.
[29] Qui patiens est multa gubernatur prudentia; qui autem impatiens est exaltat stultitiam suam.
[30] Vita carnium sanitas cordis; putredo ossium invidia.
[31] Qui calumniatur egentem exprobrat factori ejus, honorat autem eum qui miseretur pauperis.
[32] In malitia sua expelletur impius, sperat autem justus in morte sua.
[33] In corde prudentis requiescit sapientia, et indoctos quosque erudiet.
[34] Justitia elevat gentem; miseros autem facit populos peccatum.
[35] Acceptus est regi minister intelligens; iracundiam ejus inutilis sustinebit.
|