Documents on several heads.
[1] Fili mi, si spoponderis pro amico tuo, defixisti apud extraneum manum tuam;
[2] illaqueatus es verbis oris tui, et captus propriis sermonibus.
[3] Fac ergo quod dico, fili mi, et temetipsum libera, quia incidisti in manum proximi tui. Discurre, festina, suscita amicum tuum.
[4] Ne dederis somnum oculis tuis, nec dormitent palpebrae tuae.
[5] Eruere quasi damula de manu, et quasi avis de manu aucupis.
[6] Vade ad formicam, o piger, et considera vias ejus, et disce sapientiam.
[7] Quae cum non habeat ducem, nec praeceptorem, nec principem,
[8] parat in aestate cibum sibi, et congregat in messe quod comedat.
[9] Usquequo, piger, dormies? quando consurges e somno tuo?
[10] Paululum dormies, paululum dormitabis, paululum conseres manus ut dormias;
[11] et veniet tibi quasi viator egestas, et pauperies quasi vir armatus. Si vero impiger fueris, veniet ut fons messis tua, et egestas longe fugiet a te.
[12] Homo apostata vir inutilis, graditur ore perverso;
[13] annuit oculis, terit pede, digito loquitur,
[14] pravo corde machinatur malum, et omni tempore jurgia seminat.
[15] Huic extemplo veniet perditio sua, et subito conteretur, nec habebit ultra medicinam.
[16] Sex sunt dies quae odit Dominus, et septimum detestatur anima ejus :
[17] oculos sublimes, linguam mendacem, manus effundentes innoxium sanguinem,
[18] cor machinans cogitationes pessimas, pedes veloces ad currendum in malum,
[19] proferentem mendacia testem fallacem, et eum qui seminat inter fratres discordias.
[20] Conserva, fili mi, praecepta patris tui, et ne dimittas legem matris tuae.
[21] Liga ea in corde tuo jugiter, et circumda gutturi tuo.
[22] Cum ambulaveris, gradiantur tecum; cum dormieris, custodiant te : et evigilans loquere cum eis.
[23] Quia mandatum lucerna est, et lex lux, et via vitae increpatio disciplinae;
[24] ut custodiant te a muliere mala, et a blanda lingua extraneae.
[25] Non concupiscat pulchritudinem ejus cor tuum, nec capiaris nutibus illius :
[26] pretium enim scorti vix est unius panis, mulier autem viri pretiosam animam capit.
[27] Numquid potest homo abscondere ignem in sinu suo, ut vestimenta illius non ardeant?
[28] aut ambulare super prunas, ut non comburantur plantae ejus?
[29] Sic qui ingreditur ad mulierem proximi sui, non erit mundus cum tetigerit eam.
[30] Non grandis est culpa cum quis furatus fuerit, furatur enim ut esurientem impleat animam;
[31] deprehensus quoque reddet septuplum, et omnem substantiam domus suae tradet.
[32] Qui autem adulter est, propter cordis inopiam perdet animam suam;
[33] turpitudinem et ignominiam congregat sibi, et opprobrium illius non delebitur :
[34] quia zelus et furor viri non parcet in die vindictae;
[35] nec acquiescet cujusquam precibus, nec suscipiet pro redemptione dona plurima.
|