(No prolog)
[1] Ne aemuleris viros malos, nec desideres esse cum eis;
[2] quia rapinas meditatur mens eorum, et fraudes labia eorum loquuntur.
[3] Sapientia aedificabitur domus, et prudentia roborabitur.
[4] In doctrina replebuntur cellaria, universa substantia pretiosa et pulcherrima.
[5] Vir sapiens fortis est, et vir doctus robustus et validus;
[6] quia cum dispositione initur bellum, et erit salus ubi multa consilia sunt.
[7] Excelsa stulto sapientia; in porta non aperiet os suum.
[8] Qui cogitat mala facere stultus vocabitur :
[9] cogitatio stulti peccatum est, et abominatio hominum detractor.
[10] Si desperaveris lassus in die angustiae, imminuetur fortitudo tua.
[11] Erue eos qui ducuntur ad mortem, et qui trahuntur ad interitum liberare ne cesses.
[12] Si dixeris : Vires non suppetunt; qui inspector est cordis ipse intelligit; et servatorem animae tuae nihil fallit, reddetque homini juxta opera sua.
[13] Comede, fili mi, mel, quia bonum est, et favum dulcissimum gutturi tuo.
[14] Sic et doctrina sapientiae animae tuae; quam cum inveneris, habebis in novissimis spem, et spes tua non peribit.
[15] Ne insidieris, et quaeras impietatem in domo justi, neque vastes requiem ejus.
[16] Septies enim cadet justus, et resurget : impii autem corruent in malum.
[17] Cum ceciderit inimicus tuus ne gaudeas, et in ruina ejus ne exsultet cor tuum :
[18] ne forte videat Dominus, et displiceat ei, et auferat ab eo iram suam.
[19] Ne contendas cum pessimis, nec aemuleris impios;
[20] quoniam non habent futurorum spem mali, et lucerna impiorum extinguetur.
[21] Time Dominum, fili mi, et regem, et cum detractoribus non commiscearis;
[22] quoniam repente consurget perditio eorum, et ruinam utriusque quis novit?
[23] Haec quoque sapientibus. Cognoscere personam in judicio non est bonum.
[24] Qui dicunt impio : Justus es, maledicent eis populi, et detestabuntur eos tribus.
[25] Qui arguunt eum laudabuntur, et super ipsos veniet benedictio.
[26] Labia deosculabitur qui recta verba respondet.
[27] Praepara foris opus tuum, et diligenter exerce agrum tuum, ut postea aedifices domum tuam.
[28] Ne sis testis frustra contra proximum tuum, nec lactes quemquam labiis tuis.
[29] Ne dicas : Quomodo fecit mihi, sic faciam ei; reddam unicuique secundum opus suum.
[30] Per agrum hominis pigri transivi, et per vineam viri stulti :
[31] et ecce totum repleverant urticae, et operuerant superficiem ejus spinae, et maceria lapidum destructa erat.
[32] Quod cum vidissem, posui in corde meo, et exemplo didici disciplinam.
[33] Parum, inquam, dormies; modicum dormitabis, pauxillum manus conseres ut quiescas :
[34] et veniet tibi quasi cursor egestas, et mendicitas quasi vir armatus.
|