Latin Vulgate (Clementine)
< previous   Ecclesiastes   next >
< previous   Chapter 3   next >
01 02 03 04 05 06 07 08 09 10 11 12                

All human things are liable to perpetual changes. We are to rest on God's providence, and cast away fruitless cares.

[1] Omnia tempus habent, et suis spatiis transeunt universa sub caelo. [2] Tempus nascendi, et tempus moriendi; tempus plantandi, et tempus evellendi quod plantatum est. [3] Tempus occidendi, et tempus sanandi; tempus destruendi, et tempus aedificandi. [4] Tempus flendi, et tempus ridendi; tempus plangendi, et tempus saltandi. [5] Tempus spargendi lapides, et tempus colligendi, tempus amplexandi, et tempus longe fieri ab amplexibus.

[6] Tempus acquirendi, et tempus perdendi; tempus custodiendi, et tempus abjiciendi. [7] Tempus scindendi, et tempus consuendi; tempus tacendi, et tempus loquendi. [8] Tempus dilectionis, et tempus odii; tempus belli, et tempus pacis. [9] Quid habet amplius homo de labore suo? [10] Vidi afflictionem quam dedit Deus filiis hominum, ut distendantur in ea.

[11] Cuncta fecit bona in tempore suo, et mundum tradidit disputationi eorum, ut non inveniat homo opus quod operatus est Deus ab initio usque ad finem. [12] Et cognovi quod non esset melius nisi laetari, et facere bene in vita sua; [13] omnis enim homo qui comedit et bibit, et videt bonum de labore suo, hoc donum Dei est. [14] Didici quod omnia opera quae fecit Deus perseverent in perpetuum; non possumus eis quidquam addere, nec auferre, quae fecit Deus ut timeatur. [15] Quod factum est, ipsum permanet; quae futura sunt jam fuerunt, et Deus instaurat quod abiit.

[16] Vidi sub sole in loco judicii impietatem, et in loco justitiae iniquitatem : [17] et dixi in corde meo : Justum et impium judicabit Deus, et tempus omnis rei tunc erit. [18] Dixi in corde meo de filiis hominum, ut probaret eos Deus, et ostenderet similes esse bestiis. [19] Idcirco unus interitus est hominis et jumentorum, et aequa utriusque conditio. Sicut moritur homo, sic et illa moriuntur. Similiter spirant omnia, et nihil habet homo jumento amplius : cuncta subjacent vanitati, [20] et omnia pergunt ad unum locum. De terra facta sunt, et in terram pariter revertuntur.

[21] Quis novit si spiritus filiorum Adam ascendat sursum, et si spiritus jumentorum descendat deorsum? [22] Et deprehendi nihil esse melius quam laetari hominem in opere suo, et hanc esse partem illius. Quis enim eum adducet ut post se futura cognoscat?

< previous   Ecclesiastes   next >
< previous   Chapter 3   next >