Latin Vulgate (Clementine)
< previous   Ecclesiastes   next >
< previous   Chapter 12   next >
01 02 03 04 05 06 07 08 09 10 11 12                

The Creator is to be remembered in the days of our youth: all worldly things are vain: we should fear God and keep his commandments.

[1] Memento Creatoris tui in diebus juventutis tuae, antequam veniat tempus afflictionis, et appropinquent anni de quibus dicas : Non mihi placent; [2] antequam tenebrescat sol, et lumen, et luna, et stellae, et revertantur nubes post pluviam; [3] quando commovebuntur custodes domus, et nutabunt viri fortissimi, et otiosae erunt molentes in minuto numero, et tenebrescent videntes per foramina; [4] et claudent ostia in platea, in humilitate vocis molentis, et consurgent ad vocem volucris, et obsurdescent omnes filiae carminis : [5] excelsa quoque timebunt, et formidabunt in via. Florebit amygdalus, impinguabitur locusta, et dissipabitur capparis, quoniam ibit homo in domum aeternitatis suae, et circuibunt in platea plangentes.

[6] Antequam rumpatur funiculus argenteus, et recurrat vitta aurea, et conteratur hydria super fontem, et confringatur rota super cisternam, [7] et revertatur pulvis in terram suam unde erat, et spiritus redeat ad Deum, qui dedit illum. [8] Vanitas vanitatum, dixit Ecclesiastes, et omnia vanitas. [9] Cumque esset sapientissimus Ecclesiastes, docuit populum, et enarravit quae fecerat; et investigans composuit parabolas multas. [10] Quaesivit verba utilia, et conscripsit sermones rectissimos ac veritate plenos.

[11] Verba sapientium sicut stimuli, et quasi clavi in altum defixi, quae per magistrorum consilium data sunt a pastore uno. [12] His amplius, fili mi, ne requiras. Faciendi plures libros nullus est finis; frequensque meditatio, carnis afflictio est. [13] Finem loquendi pariter omnes audiamus. Deum time, et mandata ejus observa : hoc est enim omnis homo, [14] et cuncta quae fiunt adducet Deus in judicium pro omni errato, sive bonum, sive malum illud sit.

< previous   Ecclesiastes   next >
< previous   Chapter 12   next >