Latin Vulgate Bible

< prev Ecclesiastes next >
< prev Chapter 11 next >
1 2 3 4 5 6 7 8 9 10 11 12                

Exhortation to works of mercy, while we have time, to diligence in good, and to the remembrance of death and judgment.

 1 Mitte panem tuum super transeuntes aquas, quia post tempora multa invenies illum.  2 Da partem septem necnon et octo, quia ignoras quid futurum sit mali super terram.  3 Si repletae fuerint nubes, imbrem super terram effundent. Si ceciderit lignum ad austrum aut ad aquilonem, in quocumque loco ceciderit, ibi erit.  4 Qui observat ventum non seminat; et qui considerat nubes numquam metet.  5 Quomodo ignoras quae sit via spiritus, et qua ratione compingantur ossa in ventre praegnantis, sic nescis opera Dei, qui fabricator est omnium.

 6 Mane semina semen tuum, et vespere ne cesset manus tua : quia nescis quid magis oriatur, hoc aut illud; et si utrumque simul, melius erit.  7 Dulce lumen, et delectabile est oculis videre solem.  8 Si annis multis vixerit homo, et in his omnibus laetatus fuerit, meminisse debet tenebrosi temporis, et dierum multorum, qui cum venerint, vanitatis arguentur praeterita.  9 Laetare ergo, juvenis, in adolescentia tua, et in bono sit cor tuum in diebus juventutis tuae : et ambula in viis cordis tui, et in intuitu oculorum tuorum, et scito quod pro omnibus his adducet te Deus in judicium.  10 Aufer iram a corde tuo, et amove malitiam a carne tua : adolescentia enim et voluptas vana sunt.

< prev Ecclesiastes next >
< prev Chapter 11 next >

 
TOP OF PAGE