Latin Vulgate (Clementine)
< previous   Ecclesiastes   next >
< previous   Chapter 8   next >
01 02 03 04 05 06 07 08 09 10 11 12                

True wisdom is to observe God's commandments. The ways of God are unsearchable.

[1] Sapientia hominis lucet in vultu ejus, et potentissimus faciem illius commutabit. [2] Ego os regis observo, et praecepta juramenti Dei. [3] Ne festines recedere a facie ejus, neque permaneas in opere malo : quia omne quod voluerit faciet. [4] Et sermo illius potestate plenus est, nec dicere ei quisquam potest : Quare ita facis? [5] Qui custodit praeceptum non experietur quidquam mali. Tempus et responsionem cor sapientis intelligit.

[6] Omni negotio tempus est, et opportunitas : et multa hominis afflictio, [7] quia ignorat praeterita, et futura nullo scire potest nuntio. [8] Non est in hominis potestate prohibere spiritum, nec habet potestatem in die mortis : nec sinitur quiescere ingruente bello, neque salvabit impietas impium. [9] Omnia haec consideravi, et dedi cor meum in cunctis operibus quae fiunt sub sole. Interdum dominatur homo homini in malum suum. [10] Vidi impios sepultos, qui etiam cum adhuc viverent in loco sancto erant, et laudabantur in civitate quasi justorum operum. Sed et hoc vanitas est.

[11] Etenim quia non profertur cito contra malos sententia, absque timore ullo filii hominum perpetrant mala. [12] Attamen peccator ex eo quod centies facit malum, et per patientiam sustentatur; ego cognovi quod erit bonum timentibus Deum, qui verentur faciem ejus. [13] Non sit bonum impio, nec prolongentur dies ejus, sed quasi umbra transeant qui non timent faciem Domini. [14] Est et alia vanitas quae fit super terram : sunt justi quibus mala proveniunt quasi opera egerint impiorum : et sunt impii qui ita securi sunt quasi justorum facta habeant. Sed et hoc vanissimum judico. [15] Laudavi igitur laetitiam; quod non esset homini bonum sub sole, nisi quod comederet, et biberet, atque gauderet, et hoc solum secum auferret de labore suo, in diebus vitae suae quos dedit ei Deus sub sole.

[16] Et apposui cor meum ut scirem sapientiam, et intelligerem distentionem quae versatur in terra. Est homo qui diebus et noctibus somnum non capit oculis. [17] Et intellexi quod omnium operum Dei nullam possit homo invenire rationem eorum quae fiunt sub sole; et quanto plus laboraverit ad quaerendum, tanto minus inveniat : etiam si dixerit sapiens se nosse, non poterit reperire.

< previous   Ecclesiastes   next >
< previous   Chapter 8   next >