|
Observations on wisdom and folly, ambition and detraction.
[1] Muscae morientes perdunt suavitatem unguenti. Pretiosior est sapientia et gloria, parva et ad tempus stultitia.
[2] Cor sapientis in dextera ejus, et cor stulti in sinistra illius.
[3] Sed et in via stultus ambulans, cum ipse insipiens sit, omnes stultos aestimat.
[4] Si spiritus potestatem habentis ascenderit super te, locum tuum ne demiseris, quia curatio faciet cessare peccata maxima.
[5] Est malum quod vidi sub sole, quasi per errorem egrediens a facie principis:
[6] positum stultum in dignitate sublimi, et divites sedere deorsum.
[7] Vidi servos in equis, et principes ambulantes super terram quasi servos.
[8] Qui fodit foveam incidet in eam, et qui dissipat sepem mordebit eum coluber.
[9] Qui transfert lapides affligetur in eis, et qui scindit ligna vulnerabitur ab eis.
[10] Si retusum fuerit ferrum, et hoc non ut prius, sed hebetatum fuerit, multo labore exacuetur, et post industriam sequetur sapientia.
[11] Si mordeat serpens in silentio, nihil eo minus habet qui occulte detrahit.
[12] Verba oris sapientis gratia, et labia insipientis praecipitabunt eum;
[13] initium verborum ejus stultitia, et novissimum oris illius error pessimus.
[14] Stultus verba multiplicat. Ignorat homo quid ante se fuerit; et quid post se futurum sit, quis ei poterit indicare?
[15] Labor stultorum affliget eos, qui nesciunt in urbem pergere.
[16] Vae tibi, terra, cujus rex puer est, et cujus principes mane comedunt.
[17] Beata terra cujus rex nobilis est, et cujus principes vescuntur in tempore suo, ad reficiendum, et non ad luxuriam.
[18] In pigritiis humiliabitur contignatio, et in infirmitate manuum perstillabit domus.
[19] In risum faciunt panem et vinum ut epulentur viventes; et pecuniae obediunt omnia.
[20] In cogitatione tua regi ne detrahas, et in secreto cubiculi tui ne maledixeris diviti: quia et aves caeli portabunt vocem tuam, et qui habet pennas annuntiabit sententiam.
|