Latin Vulgate (Clementine)
< previous   Ecclesiastes   next >
< previous   Chapter 5   next >
01 02 03 04 05 06 07 08 09 10 11 12                

Caution in words. Vows are to be paid. Riches are often pernicious: the moderate use of them is the gift of God.

[1] Ne temere quid loquaris, neque cor tuum sit velox ad proferendum sermonem coram Deo. Deus enim in caelo, et tu super terram; idcirco sint pauci sermones tui. [2] Multas curas sequuntur somnia, et in multis sermonibus invenietur stultitia. [3] Si quid vovisti Deo, ne moreris reddere : displicet enim ei infidelis et stulta promissio, sed quodcumque voveris redde : [4] multoque melius est non vovere, quam post votum promissa non reddere. [5] Ne dederis os tuum ut peccare facias carnem tuam, neque dicas coram angelo : Non est providentia : ne forte iratus Deus contra sermones tuos dissipet cuncta opera manuum tuarum.

[6] Ubi multa sunt somnia, plurimae sunt vanitates, et sermones innumeri; tu vero Deum time. [7] Si videris calumnias egenorum, et violenta judicia, et subverti justitiam in provincia, non mireris super hoc negotio : quia excelso excelsior est alius, et super hos quoque eminentiores sunt alii; [8] et insuper universae terrae rex imperat servienti. [9] Avarus non implebitur pecunia, et qui amat divitias fructum non capiet ex eis; et hoc ergo vanitas. [10] Ubi multae sunt opes, multi et qui comedunt eas. Et quid prodest possessori, nisi quod cernit divitias oculis suis?

[11] Dulcis est somnus operanti, sive parum sive multum comedat; saturitas autem divitis non sinit eum dormire. [12] Est et alia infirmitas pessima quam vidi sub sole : divitiae conservatae in malum domini sui. [13] Pereunt enim in afflictione pessima : generavit filium qui in summa egestate erit. [14] Sicut egressus est nudus de utero matris suae, sic revertetur, et nihil auferet secum de labore suo. [15] Miserabilis prorsus infirmitas : quomodo venit, sic revertetur. Quid ergo prodest ei quod laboravit in ventum?

[16] cunctis diebus vitae suae comedit in tenebris, et in curis multis, et in aerumna atque tristitia. [17] Hoc itaque visum est mihi bonum, ut comedat quis et bibat, et fruatur laetitia ex labore suo quo laboravit ipse sub sole, numero dierum vitae suae quos dedit ei Deus; et haec est pars illius. [18] Et omni homini cui dedit Deus divitias atque substantiam, potestatemque ei tribuit ut comedat ex eis, et fruatur parte sua, et laetetur de labore suo : hoc est donum Dei. [19] Non enim satis recordabitur dierum vitae suae, eo quod Deus occupet deliciis cor ejus.

< previous   Ecclesiastes   next >
< previous   Chapter 5   next >